Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. Logica Stoicorum. VI Zenone Cittiensi duce superuenere Stoici, ij videntur circa hanc Artem praeripere palmam omnibus voluisse. Ac po test quidem Zeno quidpiam transsumpsisse ex Antisthene, ob librum illius πρι του διαλίγιθαι, de Disserendo, aliosque Lo gici largumenti à Laërtio commemoratos; a non pauca tamen de suo adiecit, sicque Sectatores instituit, vt quam-plurimum operae in his Logicis, Dialecticisve rebus collocarent De ipsis certè vel vnus Chrysippus supra trecenta volumina à Laërtio recensita scripsit; &,quod causatur Seneca tam multa ab illo d vno Sophismate Pseudomeno, Mentientéve vocato conscripta, numerare in illa recensione Laërtij ad vsque quatuordecim licet. Caeterùm, ex eodem Laërtio, soliti sunt Stoici τὸ λογικὸν μέρος Logicam Philosophiae partem in Rhetoricam, Dialecticamque diuidere; cùm &aliqui addant Oricam, seu Definitiuam, qua nempe res iuxta Notiones Mente habitas definiuntur, &complectitur etiam partem, quae est de Canonibus, &Criteriis, seu de Regulis, iudicandique instrumentis, quibus assequimur rerum veritatem. Cùm superiùs porrò attige rimus quemadmodum Rhetoricam, Dialecti camque definiant, &qua ratione etiam vtramque cum manu Zeno comparet; nihil necesse est addere hoc loco neque de Rhetoricae partibus, quas statuunt Inuentionem, Eloquutionem, Diuisionem, Actionem; neque item de eius diuisione, in Deliberatiuam, Iudicialem, Demonstratiuam, neque de Partibus Orationis, Exordio, Narratione, Confutatio ne, Epilogo; quippe neque illi fuere in his, vt circa Dialecticam immorati, neque in ea Arte scribenda tam foelices fuere, quin adnoGassendi Logica.