Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 507
Unproofread scanNot analysed yet
ac rursùs aliam de Lacte Iunonis effuso, vulgata famae vetustate è niueo lactis fluxisse liquorem ibid Pectore Reginae Diuum, caelumque colore Infecisse suo; quapropter Lacteus orbis Dicitur, &nomen causa descendit ab ipsa &id genus consimileis: ecce Aristoteles, loc. cit. praeter propriam, recitat aliorum opinione quatuor. Harum duae priores sunt Pytagoraeorum. Aliqui enim inter ipsos existimarun Galaxiam, esse veluti semitam, quam impres serit aliqua ex decidentibus Stellis, quo tem pore Phaëton caelo excussus interiit. Aduersus verò hanc sententiam, quasi ipsam quoque fa bulosam, Aristoteles nihil obiicit; vt neque obiiciendum est circa illam aliam fabulae interpretationem, qua existimatum est deflexionem Solis fuisse hâc, excusso Phaëtonte, factam Dum vaga dispersi fluitarunt lumina currus, Manibi. Et calum exustum est; luit ipse incendia Mundus Et noua vicinis arserunt Sidera flammis, Nunc quoque praeteriti faciem seruantia castis.