Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 507-2
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum nihiloninùs, ipsos Aristotelis Iu- in illumloc, terpretes, vt Philoponum, &Olympiodorum causari, non referre illum germanam Pythagoreorum sententiam; quippe quòd illi nihil aliud Phaëtontis nomine intellexerint, quàm Lometam, qui candorem, &motum Solis aemulatus, intereat tamen; eiusdem alioquir cum circulo lacteo naturae. Alij, quos impu gnandos ducit (quosque apud Plutarchum 3. plac. 1 Metrodorus est imitatus) autumârunt hanc aliquando fuisse viam Solis, qui ipsi eiusmodi signa sui ardore inusserit; Manilio aliunde rem sic exprimente An melior manet illa fides, per faecula prisca Ioc. cis. Illâc Solis equos diuersis cursibus isse Atque aliam triuisse viam, longumque per auun Exustas sedeis, incoctaque Sidera flammis, Caeruleam verso faciem mutasse colore;