Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 518
Unproofread scanNot analysed yet
Vtcumque tamen de re sit, cùm saltem constet insolens non esse, vt Stellae inter Fi xas Nouae nascantur, &intereant, tum illu Aristotelis argumentum manifestò infringi tur; tum videri possunt non appositè facere ill ipsius Sectatores, qui vt adhuc ingenerabilita tem, incorruptibilitatemque in Cęlo tueantur, excipiunt has Stellas non ductu, viribusque Naturę, sed diuinitùs, extraque ordinem ab ipse Naturę Authore creari, &in signum rei cuius piam momentosae, tametsi à nobis incompertae, quasi appendi, ac exhiberi. Scilicet gratis id dicetur, ac re praesertim non infrequenti, in qua si ad miraculum, quasi ad machinam confugiendum sit, sexcenta alia sunt, quorum occasione confugere pari modo oporteat; ac nihil penè erit in rebus Naturae, quod ordinario Naturae ductu, viribus que fieri censeatur. Quamobrem longè planius videtur, vt, quia Stellae Nouae in Caelo fulgere, exstinguique deprehenduntur, inferamus esse in Caelo materiam ad illarum procreationem, dissipationemque idoneam eo modo, quo esse in Terrae globo agnoscimus, in quo deprehendimus multa passim oriri, ac interire. Nam in promptu quiden non est modum declarare, quo huiusmodi Stellae ex Caelesti illa materia gignantur, aut in illam intereant; sed nimirum idem penè dici posset de Animalibus, de plantis, de caeteris rebus familiatibus, in quibus modus generationis adeò est, quoties Animum se riò aduertimus obscurus. Cum proind sint, qui contendant has Stellas creari singu las ex compluscularum stellularum aggerie; quippe quae variis motibus actae in vnam interdum massam coalescant, sensimque dein ceps ex ea se subducant, ac argumento esse quòd priores illae memoratae stellae in Via La ctea stellulis scatente apparuerint; ea videlicet per Cassiopeiam, Cycnum, ac Serpentarium transit: alij, qui velint vnamquamque esse non stellularum congeriem, sed singula rem, quampiam Stellam, quae ex immensa Aetheris profunditate rectà adueniat, &versum nos valdè promota, grandisque apparens viam deinde relegat, ac decrescere euanescereque ob longinquitatem appareat caeteri autem profiteantur vel auram Aethe ream, Substantiamve illam per Caelestia spa tia diffusam posse certis in locis cogi, densari concrescere formari in orbem, stellamque euadere, cuius rara alioquin lux simul densetur; vnde &colluceat, &sensim deinceps soluatur, inque solitam tenuitatem abeat vel, quòd, cùm Stellae Fixae sint totidem ve luti Soles, quemadmodum Sol, non eructa modò, vt dicetur mox; Macularum parteis ipsius obscurantium substantiam, sed inter dum quoque tantam fumorum copiam, quae ipsum penè inconspicuum reddat; sic poss Stellas aliquas eos pridem fumos eructasse sibique circum-obduxisse, vt factae euanida fuerint, appariturae rursus quoties fumi re sorpti fuerint, factaque quasi serenitas; ac ite