Latin
519.1 to 519.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 519.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sectio II. Liber I. rum euanidae, eructatione repetita, futurae: cùm ista inquam, aliâque dicantur (tamets omnibus ferè obstet, quòd Stellae huiuscemodi non vt sensim decrescere, ita incresce re appareant, sed initio statim sint maxima sua granditate grandes) nihilominus, quisquis is sit modus, qui nobis homuncionibus &tam procul praesertim degentibus, coniecti facilis non sit; par est omninò illum non esse extra ordinem, cursumque Naturae Succedere possunt Stellis Fixis Cometae qui &ipsi Stellae, sed Crinitae: ij quippe al eodem primùm Tychone obseruati sunt Lunâ superiores, neque, vt priùs ab Aristotele, caeterisque existimabantur ipsâ inferiores, ac in supremo Aëre; adeò vt, non iam ex Terrestri, Elementarive materia, sed ex Caelesti, Aethereave constare reputandi sunt; vnde &quod generatim, &intereant, seu appareant ac euanescant, res perinde penè explicari, ac circa Stellas dictum est, possit. Verùm, qui; posteà de Cometis dicendum specialiter est comprobandum restat, non modò in Caele generationem, corruptionemque Siderum integrorum fieri; sed in Sideribus quoque ipsis gigni plurima, &corrumpi, perinde ac fieri in Terra contingit: rem porrò manifestam faciunt, quae ab vsque inuento praesertim Telescopio Maculae in Sole &oriri, &interire deprehenduntur. Eae videlicet planum faciunt ex globo ipso Solis perinde internè, ac ex globo Terrae exhalari fumos, vaporesve quosdam crassos, ac ingenteis, &dissipari perinde, euanescereque, ac in nostro hoc aëre Terrae vicino solent nubes; quippe cùm interdum totus Sol sit labe immunis; saepius tamen conspergitur variis quasi nae uis, siue Maculis, quas aliquando quidem singulareis, sed &aliquando etiam quadragenas obseruauimus: cùm &sint aliquando etiam tantae vt citra Telescopium cernantur quales fuere illae, quae non modò Carol Magni tempore, sed nuper quoque ante in uentionem Telescopij ipsimet Keplero Mercurij suspicionem fecerunt. Cùmque omne: vno eodemque motu circumvehantur, atque ita quidem, vt haerere Soli sibi circumducto, tanquam mobili communi arguantur, vt si Terrae globus sibi circunductus nubeis nostra; conueheret, resque ex alto spectaretur: videmu quidem aliquas ex vno margine Solis ortas peruenire ad oppositum; sed &aliquae grandiusculae exortae in ipso per discum progressu euanescunt; &aliquae in medio disco exoriuntur, quae non omnes ad vsque marginem perdurent, sed plerumque in ipso per discum progressu dispereant.