Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 524
Unproofread scanNot analysed yet
E cùm notio sit quoque, vt vbique sit, vt omnis nôrit, vt omnibus prospiciat; quî cogitari id valeat de vnoquoque Siderum ita ad certum locum, certumque cursum limitato, vt caeco solùm impetu viam, quam non possit praeter gredi teneat? Heinc &cùm sit eiusdem no tio, vt libera sit; quaenam esse potest cum huiusmodi quasi compedibus libertas? Quaenam cum ista necessitate, vt Inerrantium nullum sit, quod non pari omninò passu inceder cum caeteris, quae sint innumerabilia, tenea tur? nullum Errantium, quod non cohibeatur intra metas Zodiaci, ac orbitam propriam Sed &,vt caetera omittam; cùm notio sit naturae diuinae, vt vnica sit; quî stare talis vnitas cum innumerabilitate hac possit? Et facilquidem res eò redigetur, vt ad vnum Solenconfugiendum sit; sed vtcumque Sol moderetur, regatque Sidera Errantia; non mode ratur tamen, nec regit Sidera Inerrantia, quae totidem Soles cùm fuerint, facere ipsi controuersiam de diuinitate possint. Ac aliunde tametsi Sol foeneretur lucem, indatque motum Errantibus, ac ipsam quoque Terram sua luce collustret, suo calore foueat; cur idetamen Deus habeatur; cùm potiùs ex hac necessaria ad certum cursum adstrictione; in telligatur, quicquid agit, non ex cognitione, &delectu quodam, sed ex naturae impetu age re, sicque ex aliqua superiore causa, quae ipsu ad id muneris exsequendum destinârit, pendere. Vnde &possunt quidem haberi excusa biles, qui quod illius beneficentiam prae caeteris Sideribus longè maximam experiantur grato in illum sunt animo; at inexcusabile tamen sunt, nisi quicquid boni ab illo sortiuntur, ad superiorem referant causam, hoc est ad Verum, &Vnicum Deum, qui, vt Sol erg Homines talis foret, effecerit; atque adeò nisi Solem quidem quasi canalem quemdam beneficentiae diuinae agnoscant, ipsúmque velu exosculentur; sed interim tamen ipsum boni Fontem inexhaustum venerentur, &colant. Quanquam ista vberiùs prosequi alterius es loti De posteriore, verum est quidem aliquam esse consequutionem, vt si Sidera Animalia sint, cuiusmodi haec esse Terrena videmus, pabulo aliquo indigere, quo &nutriantur, &iacturam caloris natiui de pastu inductam resarciant, ac lassitudinem, vireisque debilita tas recreent: Verum, seu esse Animalia sui generis admittantur, ea reputari eiusmod possunt, vt alimento, quemadmodum Terrenum genus non indigeant; seu non admit tantur, &quodam proinde pabulo egere cen seantur; esse nihil posse absurdius videtur quàm putare illud ex Terra attrahi, Terramque ad hoc sufficere posse. Ac fortè ij quidem excusatione digni erant, qui philosophari in cipientes &Terram esse planam ducebant, censebantque Oceanum ipsi, quasi horizon tem circumpositum; qui habebant Caelum, vt testudineum fornicem huic horizonti insistentem, &Sidera fornici isti, quasi igneos clauos infixa putabant: Sic enim facilè capiebant calore superne ex Sideribus in Terra emisso, vaporem ex Oceano, ex caeteris Aquis ex Terra humectata excitari, qui Caelesti for nice, quasi Alembici testudine incensus, ad summum vsque ascenderet, recreatisque Sideribus, in Terram posteà relaberetur.