Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 525
Unproofread scanNot analysed yet
Verumtamen, qui ferri id valeat in facta deincep tanta luce, ac vbi semel constitit &Terram esse sphaericam, vnúmque cum Aqua globum facere; &globum istum vndique tantùm al ipsis Sideribus, Inerrantibusque praesertim distare, vt comparatus ad ambitum regionis llius Sidereae sit punctulo etiam quolibet vi sibili minor; quippe, tametsi non solùm tenuis Aquarum globi Terreni portio, sed totus quoque ipse globus exsolueretur in Atomos quae in eam regionem ascenderent, perque eam distribuerentur, eae inciderent in ipsam tam rarae, vt vix singulae Stellis singulis ad re stinguendum illarum sitim, famemque ex plendam allaberentur. Atque id quidem, n memorem Atmosphaeram esse, seu regionem vaporum Terrae circumfusam, cuius extimam superficiem milliaribus paucis à Terra distantem vapores etiam tenuissimi, subtilissimique non praetergrediantur; quippe qui non alia ratione &ferantur sursum, &ad illam vsque euehantur, quàm quia à crassioribus subsidentibus extruduntur; adeò vt proinde qui supremi euaserint, non vlteriùs, tanquam non ampliùs extrusi, nitantur, ac tendant: eo modo, quo lignum, aut oleum è maris fundo sursum petit, quandiù ab Aqua superiore subter subeunte exploditur; &cùm nihil Aqua supra se ampliùs habet, in ipsa illius superficie conquiescit, vt superiùs deduximus. Verùn ridiculi ipsi simus, si in re adeò ridicula reii cienda tempus teramus.