Latin
Sectio II. Liber II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 544
Unproofread scanNot analysed yet
Non diu est ex que septem etiam Stellae infra dextrum Orionis pedem, quarum duae sunt secundae magnitu dinis, deformata est noua Constellatio, appellataque Columba Noha; rostro vtpote Olinae ramum gestans. An adnotare verò heic liceat, quod Quidius ait de Miluio inter Sidera collocato ob praerepta Briareo exsta ter rigenae Tauri, quae qui adoleret deberet ex fatis Deos vincere Iupiter alitibus rapere imperat; attulit illi Miluius, &meritis venit in Astra suis cùm sit aliàs altum de Miluio inter Astra silentium; &videri ipsum non tam Constellationem esse, quàm vnicam Stellam, &Stel lam huiuscemodi vix aliam posse designari quàm illam, quae est informium clarissima, vt putà secundae magnitudinis, retrò Vrsam ma iorem, ac sub eius cauda tendendo versui caudam Leonis. Nusquam certè aliam reperias, cui perinde quadret, quod ab eodem dicitur. Stella Lycaoniam vergit decliuis ad Arcton Miluius, haec illa nocte videnda venit. Vtcumque sit, habes ex his, cur plures ab aliquibus, quàm quadraginta octo Constellationes agnoscantur; quanquam quod speciatim à Plinio dicuntur duo &septuaginta, vi detur locus esse mendosus, &opinatur Scaliger legendum duo de quinquaginta. Quod autem ab aliquibus numerentur pauciores ideò est, quòd aut minutiores aliquas praetereunt, aut ad propinquas referunt. Tales sun Equuleus, Deltoton, Corona Austrina, Lupus; &,quod magis mirere, etiam Procyon &Lyra; vt minùs proinde sit mirum, si prae termitti vnam, aut alteram videas à Manilio, Auieno, Martiano Capella; treis ab Hygino, Germanico, Vitruuio; plureis ab Ausonio, &aliis Constellationes dinumerantibus, descri bentibusve. Sed his praetermissis, recensita illae duodequinquaginta ex Arato, Hippar cho, Ptolemaeo, &aliis solent memoriae iu uandae causâ versibus hisce, aut aliis consimilibus exprim: Insunt Signifero bis sex Caelestia Signa; Suntque Aries, Taurus, Gemini, Cancer Leo, Virgo Libra, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces Ad Boream verò ter septem conspiciuntur Vrsa Minor, Maior, Custos, Draco, Gemma, Genuque Prolapsus, Lyra, Olor, Cepheus, &Cassiopeia. Perseus, Andromede, Deltotum, Auriga, aballus, Sectio Equi, Delphin, Telum, heinc Aquila, Anguifer, Anguis Denique conuerti ter quinque notantur ad Austrum. Cetus, &Eridanus, Lepus, Orionis &Astrum. Sirius, &Procyon, Argo ratis, Hydrâque Crater, Coruus, Centaurus, Lupus, Ara, Coronaque Piscis, Quod spectat ad Constellationes, quae fuere