Latin
Sectio II. Liber II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 545
Unproofread scanNot analysed yet
nuper ex detectis circa Austrinum Polum Stellis conformatae; primi illarum Authores fuisse perhibentur Americus Vespucius, Andreas Corsalius, &Petrus Medinensis. Qui illas ad normam Astronomicam correxit, fuit Petrus Theodori; &qui ad numeros reduxit lacobus Bartschius Kepleri gener. Cùm facta verò sint duodecim, ipse Keplerus illas es complexus hocce disticho, Phoenix, Grus, Indus, Xiphias, Pano, Anser, &Hydrus Passer, Apus, Triquetrum, Musca, Chamaeque leon. Vbi qui Xiphias dicitur, idem est cum Pisce Aurata, vulgò Dorado, qui ad ipsum Polum Eclipticae pingitur. Dicitur autem Xiphias; vt puto, ob appictum gladium ad ipsius collum nam Piscis alioquin dictus Graecis Xiphias, &Latinè Gladius, talis dicitur ob rostrum praelongo mucrone armatum. Qui Anser idem est cum Aue Americanis Toucan dicta, pictâque cum rostro non modò longitudinis, sed latitudinis quoque insignis. Qui Passer, idem est cum Pisce volante, atque adeò ali auem imitante; Argo autem nauis carinan contingit. Quae Apus, eadem est cum Manucodiata, seu Aue Indica, vocata etiam Paradisi. Apus autem dicitur, quòd vulgò carere edibus putetur, sed falsò. Quae Musca, eaden est cum Ape, in quam Chamaeleon linguan vibrat. Caeterae ex appositis Globo inscriptio nibus facilè percipientur; neque est necessi aliquid praetereà de singulis subiicere, obseruo potius celebrari insigneis duas quasi Nubeculas in illo Caeli tractu conspicuas. Vnam naiorem, prope Eclypticae polum, cuius proemodum ouatae longior diameter excedat distantiam, quae inter Capita Geminorum est breuior non multùm excedatur ab ea, qua inter Baltei Otionis extremas. Aliam minorem remotiùs, ac prope Hydri circiter medium, quae eadem etiam penè forma, diametro longiore Diagonio longiori. Rhombi Delphini exaequetur, breuiore ad minus eiusdem diagonium sesqui altera sit Hisce circa Constellationes vninersè omneis deductis addendum videtur, pium qui dem fuisse Iulij Schilleri institutum, cùn Ioannis Bayeri vestigiis insistens, inuexit ant aliquot annos quod Caelum Stellatum Chritianum inscripsit (piè scilicet cogitauit, vice Imaginum De Varietate, Positu, &Magnitudine Siderum. Imaginum prophanarum, Imagines Hominum,