Latin
549.10 to 549.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 549.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Praetereo autem, quòd Iupiter, tanquam Diuûm Pater, atque Hominum Rex, ac vt Maximus, sic Optimus dictus, primus, praecipuusque ἐάων δωτὴρ, bonorum largitor fuerit habitus, factam exinde fuisse occasionen cur haec quoque Stella benefica fuerit, &vt ex Plinio iam diximus, salutaris existi mata Post louem, nullius fuit species, quae oculos ad se inspiciendum, explorandumque an Stel la Errans foret, potiùs inuitârit, quàm Mars. Non quòd, non interdum magnitudine Sa turno, Mercurioque concedat (quippe etiam Stellis tertię magnitudinis vix aequiparandus, sed quòd etiam interdum non modò vtrum que magnitudine superet, verùm etiam ad louis magnitudinem proximè accedat: singulo nempe quoque biennio, donec in ipsa circiter oppositione cum Sole versatur, &vesperi exoriens tota nocte collucet; colore aliunde ru tilo, siue rubescente, quo ab aliis discernitur, &motu longè, quàm Saturnus velocior (imò &,vt fuit iam concessum, quàm Iupiter) adeè proinde vt longè citiùs deprehendi potuerit respectu alicuius Fixae aut promoneri, aut se moneri, sicque positum, lo cúmque euariare Et quamvis, cùm in emersione sui maturina ex Solaribus radiis, obseruatus fuisset ver sus Stellas Orientaliores procedere, deprehende retur deinde oppositionis tempore versus Occidentaliores redire, idque etiam velociùs, vlteriusque, quàm Iupiter; attamen, obseruatus est quoque versus Orientaliores viam repetere, &totum porrò Zodiacum intra circiter biennium peragrare. Nomen ipsi primaenum apud Graecos fuit Tυρόεις, à calore igneo, siue rubescente; ex eoque factum posteriùs est, vt dictus fuerit Ἀρεος ἀστὴρ, Martis Stella, quòc cùm Mars Deus bellorum foret, sanguinem spiraret, qui coloris est rubei; ac aliunde prae lia sectantes iracundi sint, &vultus irascentibus prae affluente ad illum sanguine rubescat. Cohaerenter quoque effectum fuit, vt pro conditione cognominis Dei Stella haec fuerit malefica, homicidaque reputata. Aegyptij quoque ob affinem causam Stellam Herculis ean dixerunt.