Latin
549.13 to 549.15
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 549.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe Hercules quoque ipsis bellicosus, &tyrannorum, monstrorumque domitor, interemptorque habitus fuit Deprehensis loue, ac Marte, inter Stellas pernoctanteis vagari, appulisse Homines Animum videntur ad perscrutandum aliae-ne quoque ex numero tanto vagari deprehende rentur; ac parientissimè attendendo obferuasse tandem Saturnum, ex vagantium numero esse. Illam scilicet, per-quàm lentè, Iouis, ac Martis instar accedere ad aliquas Fixas, &ab iisdem recedere: post marutinam emersionem tendere versus Orientaliores; "annis quidem tempore oppositionis cum Sole, nonnihil versus Occidentaliores redire; sed deinceps tamen resumere versus Orientaliores gradum, &sic continuò progredi; quovsque tandem compertus fuit intra annos triginta Zodiacum totum perlustrare. Constitutus porrò Saturnus iuxta prope Stellas pri mae magnitudinis, vt Leonis Cor, aut Virginis Spicam, nequaquam illis minor apparet, quin imò etiam non-nihil maior, maximeque donec versatur in oppositione cum Sole. Ab ipsis certè vix, nisi solo scintillationis defectu differt; sed nimirùm eodem quoque Iupiter, &Mars differunt; &quod superest ipse quoque luce praeclara enitescit; vnde &fuit illi iuri nomem primitùs apud Graecos ραίνων lucidus, &solet iniuriâ vulgò diffamari, quòd coloris sit liuidi, ac plumbei. Nihil siquidem minùs est idque solummodò iuualuit, ex quo Graeci Stellas Erranteis totidem attribuentes Diis, hanc Stellam τοῦ Κρένυ Saturni dixerunt, quòd vt Saturnus, regno à Ioue occupato, haberetur vt senior, sic minùs actuosus, lentiusque progrediens, ita haec Stella minùs velox, lentiusque incedens, quàm vlla alia obseruaretur lubinde enim factum est quoque, vt Saturno, tanquam Sene habito coloris liuidi, ac plumbei, idem color fuerit Stellae imputatus: ac imputata etiam illi fuerit frigiditas, qualitas nimirum socia senectutis.