Latin
561.6 to 561.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 561.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Erastothenes, ex eodem quadraginta millium, quadragiuta vnius; cùm ut ex Macrobio paullò maior, ita ex Cleomede paullò minor numeru De Siderum deducatur, &spectare ad eum maximè vi distantia. deatur, quod Plutarchus ait, eos, qui in men de fac. Lu. suris assignandis medium tenuerunt, eam fecisse quadraginta millium, Posidonius, ex eodem Cleomede fecit rriginta octo millium centum &octoginta duorum. Ptolemaeus Geographus viginti octo millium sexcentocum triginta sex; qui aliunde numerus est iuxta Strabonem, ad Posidonium referendus Alphraganus viginti quinque millium nongentorum sexaginta quatuor. Ne Recentiores autem congeram, vnus est dicendus Vvillebrordus Snellius, qui omnium accuratissi ma dimensione, quantum quidem nobis experiundo comprobare licuit, rem ita deduxit, ut reponenda innuerit Stadiorum trigintvnum millia trecenta quadraginta quatuor Quanquam, quia ille Rhiiulandicum pedem in Eratosth. eundem cum Romano antiquo putauit; ad Bat. lib. 2. quem tamen se habet vt centum sexaginta vnum ad centum quinquaginta vnum, quemadmodum nobis ex comparatione modulorum constitit, habenda est potiùs Terrae Semidiameter Stadiorum triginta trium millium, quadringentorum, &viginti; hoc est milliarium Italicorum quatuor millium centum, &septuaginta septem. Hoc iam supposito circa illos non haereo qui visi sunt Caelum adeò habere Terrae admotum, vt ne tantum quidem ab ipsa, quanta eius est Semidiameter distet. Tales autem haberi possunt qui dixere apud Diodorum Lunam ita ex Insula Hyperboreorum conspici lib. 2. vt parùm omninò à Terra abesse videatur, ac lib. 2. cap. 9 ipse etiam Plinius, quatenus Lunam alià ibid. cap. 231 Caelo admotam aliàs contiguam montibus dixit. Tales quoque Aegyptij, vt ex eoden Plinio colligere licet. Is nimirum postquà supposuit orbem, circulumve, per quem meat Sol, diuidi in trecentas sexaginta sex ferè par* εo teis, ac ratiocinatus suo modo est de altitudinis Solis spatio, cuius dimidium quidem Luna, duplum verò Caelum, sphaerave Inerrantium Saturno proxima obrineat, tum sub dit (quod alio etiam loco attigimus) Aegyitia ratio, quam Petosiris, &Necepsos ostendere, singulas parteis.