Latin
561.10 to 561.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 561.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
in Lunari circulo, vt dictum est, minimo triginta tribus stadiis; paullò ampliùs, patere colligit; in Saturni amplissimo, luplum, in Solis, quem medium esse diximus utriusque mensurae dimidium. Ex quo licet incelligi, si vna pars trecentesima sexagesima sexta ambitus Lunaris triginta solùm stadia contineat, huius ambitus Semidiamerrum hoc est altitudinem, distantiamve Lunae à Terra non continere ampliùs, quàm Stadia mille nongenta viginti vnum, ac semissem: neque Solis distantiam ampliùs, quàm bis mille octingenta octoginra duo; neque Sa- ibid turni denique, quàm ter mille octingenta quadraginta tria. Talis etiam haberi possit, ex eodem quidem Plinio Posidonius, quatenus constitura altitudine, ad quam nubila, venti, nubesque proueniant non minùs quadraginta stadiorum, non ampliùs inde ad Lunam statuit, quàm vicies centum, sine duc millia stadiorum. Dico, ex eodem quidem Plinio; quoniam subesse mendum potest, ma ximeque cùm subiiciatur inde ad Solem quin uies millies, supple centena stadia patere; &immane sit, quòd hic numerus ab eo distat, qui colligitur ex Posidonij Hypothesi à Cleomede commemorata de trecentis Stadiorum myriadibus Solis diametro attributis.