Latin
562
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 562
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm, vt speciatim de Luna, tanqua proxima imprimis dicatur, nimis parum est quod praeter memoratos, Pythagoras posuit vt Plinius, &Censorinus habent à Terra ad Lunam centum viginti sex millia stadiorum esse collegit (neque secus Sulpitius Gallus quippe haec constituunt dumtaxat Terrae Se midiametros non omninò quatuor. Nimis etiam multum, quod ex Eratosthene Cleomedes deducit, cùm heinc ad vsque Luna fastigium colligit quingentas myriadas Stadiorum, hoc est centum viginti quinque Terrenas Semidiametros; spectato Stadiorum numero, quo ille constare Semidiametru voluit. Meliùs se habet quod censuere apud Plutarchum ij, qui quasi medium tenentes fecere Lunae à nobis distantiam Semidiame trorum quinquaginta sex. Certè Artifices pe ritiores non procul ab hocce medio abluse runt, quanquam de illis vt dicamus, praenotandum est ipsos rem sic accepisse, vt agnos centes tam Lunam, quàm Planetas caeteros nunc euectiùs ἀτὸ τῆς γῆς à Terra attolli, vnde &Apogeos dixerunt, nunc πεὶ τὰὸ γὴν versus Terram demissiùs labi, vnde &dixerunt Perigeos, determinârint singulorum tum ma ximam, tum minimam, tum proinde etiam mediocrem à Terra distantiam. Ac de Luna quidem, censuit Ptolemaeus illam Apogean distare à Terra Semidiametris Terrenis sexa ginta quatuor, Perigeam triginta quatuor, &mediocrem, mediocriterve distantem, qua draginta nouem. Copernicus Apogeam sexaginta octo, Perigeam quinquaginta duabus mediocrem sexaginta. Tycho Apogeam sexaginta vna, Perigeam quinquaginta duabus, mediocrem quinquaginta sex, ac semisse. Phi lippus Lansbergius Apogeam sexaginta qua tuor, Perigeam quinquaginta quatuor, mediocrem quinquaginta nouem; vt Christianum Longomontanum, Ioannem Keplerum, vtrumque Tychonis obseruationibus addi ctum, aliosque praeteream. Admoneo autem, quam in his discrepantiam vides, ex eo esse, quòd tametsi distantia Lunae faciliùs longè, ac certiùs, quàm caeterorum obseruetur propter Parallaxin insignem quam in meridiano creat (cùm horizontalem quoque vltr: gradum exhibeat) nihilominùs, vt ea obseruari, designarique exquisitè valeat, praxis operosior, subtiliorque est, quàm vt non er rari quadamtenus circa illam possit. Quoniam posteriores verò deprehensis antecessorun erroribus adhibere cautiones possunt, quibu minùs, quàm illi peccent; idcircò, vt Copernicus Ptolemaeum correxit circa distantiam minimam, ita emendauit Copernicum Tycho circa maximam; atque eâ quidem diligentiâ, iisque vsus cautionibus, vt quas di stantias prodidit videantur omninò reliqui praeferendae Cùm subinde sit de Sole dicendum, prae tereo non modò Aegyptios, de quibus mox 2. in somo. 3 antè est dictum, verùm etiam Platonicos, qui 2. plac.