Latin
563.16 to 563.17
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 563.16-17
Unproofread scanNot analysed yet
Nam rimum quidem Ptolemaici, qui non Solem, sed Terram habuerunt, circa quam vt cen trum illos circumducerent, longè abfuerunt tApogeorum, Perigeorumque discrimina quanta iam noscuntur tanta reputarent; quare &attingendum est solùm, cohaerente ad ea, quae ex Alphragano deducta iam sunt distantiam Martis Perigei tantam fuisse ha bitam, quantam &Solis Apogei, Terrenarum putà Semidiametrorum mille ducentarum viginti: Martis Apogei, &Iouis Perigei octies mille octingentarum septuaginta sex; Iouis Apogei, &Saturni Perigei, quatuor-decies mille, &quinque: Saturni denique Apo gei, bis mille centum, ac decem. Ex quibus sequitur mediocrem Martis distantiam ha bendam Semidiametrorum quinquies mille quadraginta octo (Albategnio quadringen tarum sexaginta quatuor minùs) Iouis vndecies mille quadringentarum quadraginta (Albategnio mille octodecim minùs!) Saturni septies decies mille quinquaginta septem Albategnio mille ducentarum quinquaginta septem minùs.