Latin
563.11 to 563.15
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 563.11-15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed enim, cùm ostensum fuerit hosce duos Planetas Soli circumduci; intelligitur, dum sunt Apogei, esse eos à nobis, dum Perigei, propinquiores, quàm Solem. Adnotandum verò est &ipsos, &treis etiam reli quos (imò &Terram quoque, si moueri illam admittas) non in eadem semper circum ferri à Sole distantia, sed nunc quidem longiùs abesse ab illo, vnde &tunc esse dicuntur Aphelij; nunc verò propiùs, vnde &tunc dicuntur Perihelij. Ex hoc autem efficitur vt donec sunt Aphelij, si fiant quidem Apogei, reddantur simul remotiores, si Perigei propinquiores Terrae: &donec sunt Perihelij ex opposito, Apogei nempe propinquiores, Perigei remotiores à Terra; ac donec sunt mediocres, tam Apogei, quàm Perigei mediocriter à Terra distent. Cùm Copernicus porrò hasce omneis distantias minimè definierit; &Tycho non aliam in Venere; &Mercurio distantiam quam mediocrem, ipsamque eandem cum mediocri Solis distantia propalarit; Michaël Moestlinus rem totam deduxit ex fontibus Copernici; &maximè quidem, quatenus in Prutenicis Tabulis delitescunt. Et facta qui dem ab illo deductio non est per Semidiame tros Terrenas, sed in Mercurio quidem a Venere per parteis aliquotas Semidiametri Magni Orbis, in reliquis per aliquot Magn Orbis Semidiametros; verùm res erit captu facilior, si facta reductione explicetur per Semidiametros Terrenas. Supposita ergo Mer curij Aphelij distantia à Sole Semidiametrorum Terrenarum quingentarum viginti quatuor, Perihelij trecentarum quinque; quia ex sistente Mercurio vltra Solem nihil oportet aliud, quàm addere illi distantiae Magn Orbis Semidiametrum, distantiamve Solis à Terra, vt pote Semidiametros mille centum &sexaginta, &exsistente citra Solem, illam ex ista subtrahere: colligetur Mercurium summè Apogeum distare à Terra Semidia metris Terrenis mille sexcentis sexaginta quatuor, infimè Apogeum, mille quadringentis sexaginta quinque; &cùm altiùs est Perigeus, octingentis quinquaginta quinque; cùm depressiùs sexcentis triginta sex. Ac pari modo, supposita Veneris Apheliae distantia à Sole Semidiametrorum octingentarum septua ginta quinque, &Perihelia septingentarum quinquaginta trium; colligetur facta eadem additione, &subtractione, Venerem summe Apogeam distare à Terra Semidiametris Ter renis bis mille &triginta quinque, infimè, mille nongentis tredecim; &cùm est altiùs Perigea, distare quadringentis septem, cùm depressiùs, ducentis octoginta quinque. Perfacile est autem colligere quoque mediocreis vtriusque Sideris distantias Idem quoque est proportione de distaniis Martis, Iouis, ac Saturni dicendum.