Latin
563.6 to 563.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 563.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi quam rursus discrepantiam vides, ex maiore adhuc difficultate est venandi Parallaxim horizontalem Solis; quippe quae operosè eruatur ex perspecta ipsius Semidiametro, notoque dimidio coni vmbrae Terrenae, cuius Semidiameter ex Lu nae Eclipsi, praehabitaque ipsius distantia innotescat: adeò vt tamersi à Tychone, ad tri 1. Astron. proximè minuta extendatur; Longomonta Dan. nus tamen eam ad duo cum semisse reducat 2. Vranonm. Lansbergius ad duo cum parte vnius quinta 4. Epitom. Keplerus ad vnum, cùm &aliquando insen Astron. sibilem habeat. Ex hoc autem est, cur Longomontanus distantiam Solis mediocrem fecerit Semidiametrorum Terrae mille ducen tarum octoginta octo; Lansbergius mille quingentorum, Sesquidiametro minùs; &Keplerus veritus non fuerit distantiam augere primùm quidem ad vsque ter mille 8 quingentas proximè Semidiametros, ac deinde etiam ad vsque proximè quaterdecies mil. le; Gottofredus autem Vvendelinus censuerit postremo isti numero addendas adhuc quadringentas. Sed isti quidem eò deuect non tam Obseruationibus, quàm certis qui busdam harmonicis rationibus fuerunt; neque subesse causa videtur, cur, Tychone etiam non improbante, mediam inter Copernicum, &Ptolemaeum viam, non admittamus Solem à Terra mediocriter distantem, abesse ab ea Terrenis Semidiametris praeter proprer mille centum sexaginta. De Mercurio, ac Venere secùs iam est, quàm hactenus in vsu fuerit, philosophandum. Tritum est enim Systematis Ptolemaici Sectatores, cùm hosce Planetas semper infra Solem &esse, &moueri velint, facere ipsos quiden Apogeos, ac Perigeos; at non pati, vt Apo gei superiores Sole euadant, sed infra ita con tineantur, vt Apogeum, siue locus altissimu Veneris cum Perigeo Solis cohaereat, Apo geum Mercurij cum Perigeo Veneris; cohaecente aliunde Perigeo Mercurij cum ipso Apogeo Lunae. Cumque definitum à Ptolemaeo non fuerit quanta sit tam istorum duorum, quàm reliquorum à Terris distan cia; fuisse tamen rem definitam à praecipui eius Sectatoribus Albategnio, &Alphragano, istoque praesertim, qui, numeris pauci: additis, illum corrigens, deduxerit Mercuri Perigeum distare à Terra, quantum Apogeum Lunae, Terrenis nimirum Semidiametris sexaginta quatuor: Mercurij Apogeum &Veneris Perigeum Semidiametris centum lexaginta septem: Veneris tandem Apogeum quantum &Solis Perigeum, Semidiametris scilicet mille centum, atque viginti; ex qua sequitur, vt in mediocri distantia absint: Terra Mercurius quidem Semidiametris centum quindecim, Venus sexcentis quadragin ta tribus, statuente Albategnio viginti quin que minus.