Latin
571.4 to 571.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 571.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Non memoro autem ap parari Organa, quae pariter in gradus minutaque diuisa, vbi in Caelum conuertuntur, ipsis que ad Sidera collineatur, indicent quot partes, particulaeve circuli Caelestis Sideris cuiusque diametro capiantur. Obseruo solùm heic non agi de gradibus integris; quoniam diameter tam Solis, quàm Lunae, quae Sidera ap parent omnium maxima, vix ampliùs, quàm dimidium gradus, siue triginta minuta conti net; adeò vt si imaginari caperéve desidere quantus vnus gradus in Caelo appareat, con cipere debeas duos Soleis cohaerenteis; sic enim binae diametri cohaerentes gradum complebunt. Quo pacto rursùs, si imaginere se ptingentos viginti Soleis in orbem cohaerenteis, completum habebis totum circulum, quasi sertum quoddam ex Solibus constantem Priusquàm verò caeterorum Philosophorum opiniones, quae sigillatim de Luna, de Sole, de Stellis tam Errantibus, quàm Inerrantibus memoremus, &quid iuxta Obseruationes, Artificesque praecipuos existimandum sit, disquiramus, proponenda esse speciatin videtur Epicuri sententia, &quicquid prae terea illi obiici solitum est, quippe &illa est generalis, idemve vniuersè de omnibus Sideribus statuit, &quae aduersus illam obiiciuntur eò praeparant, vt Sidera intelligantur maiora in se esse, quàm procul appareant. Primùm ergo illius verba in Epistola ad Pythoclem apud Laërtium sunt, Magnitudo Solis, lib.