Latin
571.1 to 571.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 571.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. De Magnitudine Siderum. OGNITA corporum distantiâ, ac datâ apparente illorum magni tudine, notum est posse quoque Qveram, seu qua in se sunt, qualis que de Sideribus iam inquiritur, magnitudinem BB b nem definiri. Quia enim corpus idem in se, ac sua magnitudine manens, ita apparet sensim aut accedendo increscere, aut abscedende decrescere, vt incrementum, aut decrementum hoc distantiae proportione fiat; constat posse ex hac proportione innotescere quantum in se sit, vt tantum in tali distantia appareat Cùm sit porrò triplex vt caeterorum corpo rum, ita speciatim Siderum magnitudo, siue dimensio, longitudo videlicet, latitudo, aprofunditas; sciendum est longitudinem in Sideribus quae sphaerica sunt, ipsam cuiusque diametrum esse; latitudinem tum ipsam, quae apparet, aream, siue superficiem planam cir culi, quae, &discus vulgò dicitur; tum ipsam quoque deuexitatem, siue rotundam superficiem; profunditatem denique ipsam esse cras fitudinem seu soliditatem, atque corpulentiam. Notum verò est ad caetera obtinenda egere nos solùm notitiâ verae diametri; quando haec in se ducta, seu quadratè multiplicata ex hibet aream, siue discum, qui quater acceptus toti superficiei exaequatur, &multiplicata cubicè ipsam exhibet corpulentiam. Quid sij autem multiplicari quadratè, vt cùm dicimu bis duo sunt quatuor, vel ter tria sunt nouem quid item cubicè, vt cùm pergentes dicimus bis quatuor sunt octo, vel ter nouem sunt viginti septem, rem nimis- quàm tritam suppo no. Heinc quia ad notitiam verae diametri, exigitur, praeter distantiam notitia diametri apparentis, sciendum est deinde apparentem hanc diametrum esse, haberive vt portionem quandam totius Caeli circumductus, siumaximi circuli per Sidus transire concepti. Insinuatum verò superiùs iam est talem circulum, seu propè, seu procul habeatur, solere in trecentos sexaginta gradus, parteisve aequa leis diuidi, &quemlibet gradum in sexagint: quasi fragmina, quae idcircò appellantur Mi nuta; cùm &dicantur Scrupula, &interdum etiam adiecto Minuta, &Scrupula prima quatenus vnumquodque ipsorum subdiuidi tur in sexaginta fragminula, quae distinctionis causâ appellantur Secunda; vti &cùm vnun secundum in sexaginta alia subdistinguitur, ista appellantur Tertia, ac porrò etiam Quarta, Quinta, &alia.