Latin
571.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 571.9
Unproofread scanNot analysed yet
Dico verò solummodò, ferendum nobis esse patienter, quòd diuinorum consiliorum in constituendis Siderum intercapedinibus, &distantiis non fuerimus participes; quòd ignoremus quae intimae singulorum Siderum sint naturae, &coniicere idec non possimus, cur cuique in eo, quod est loce meliùs sit, quàm in quovis alio; quòd iure arguamur temeritatis, praesumptionisque nimiae, dum nostro Auditus sensui tantum audemus tribuere, vt si quidpiam sit extra proportionem, qua soni ipsum gratè afficiunt, ad esse incongruè situm pronunciemus; sed temperandum ab istis est.