Latin
577.1 to 577.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 577.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Plinius solùm, quòc illae à Sole propiùs, quàm Luna colluceant hoc argumento ampliorem illarum, quàm Lunae magnitudinem colligit; &Plutarchus alicubi Veneris quidem, ac Terrae globos essi in octupla proportione ait, cùm diametri in dupla sint; sed non explicat tamen vtrius si proportio maioris inaequalitatis; nisi forte ex eo, quòd Venerem priore loco nominat voluisse eum putes Stellam Veneris octies maiorem esse, quàm Terram. Ptolemaeus hade re nihil habet, vti neque Copernicus; sed Albategnius, &Alphraganus ex Ptolemaei hypothesibus, vt relatas autè distantias, ita &singularum magnitudines definierunt Tycho ipsas ex propriis inuentis definiit, &Lansbergius quoque ex suis Copernici alioquin hypothesi insistens. Itaque &de singulis ordine dicamus, Albategnius, &Alphraga nus supponentes singulas in mediis suis: Terra distantiis, supposuere simul diametro earum visibileis ad Solis diametrum compa ratas ita se habere, vt Mercurij diameter ap pareat diametri Solaris pars decimaquinta, seu duo proximè minuta; Venus vna decima siue tria minuta: Mars vna vicesima, seu ses quiminutum Iupiter vna duodecima, set duo minuta cum semisse; Saturnus vna de cima octaua, seu minutum vnum cum besse Ac tum collegerunt Mercurium esse Terra minorem, alter vndevicies millies alter vi cies bis millies. Venerem itidem minorem, al ter ter cum triente, alter octies vicies. Mar tem autem esse maiorem, alter semel, cum ferè sextante, alter semel, cum proximè besse Iouem alter octogies semel, alter nonagies quinquies. Saturnum alter septuagies nouies, alter nonagies semel. Tycho supponens esse in me diocri quoque distantia diametrum apparen tem Mercurij minutorum duorum cum sextante, Veneris minutorum trium cum, qua drante, Martis vnius, cum besse, Iouis duorum cum dodrante, Saturni vnius cum quin que sextis; statuit proinde esse Mercurium Terra minorem vndevicies; Venerem sexie. cum sextante, Martem terdecies; louem autem esse maiorem quater decies, &Saturnun vicies bis.