Latin
577.5 to 577.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 577.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Lansbergius esse easdem suppe nens quas Albategnius, &Alphraganus apparenteis diametros, censuit minorem Terrâ Mercurium vicibus duodecim; Veneren tribus cum semisse; Martem octo; maiorem autem Iouem vicibus viginti quinque cum duabus quintis; Saturnum quadraginta sex cum besse Enimverò, quia Telescopium docuit plurimum detrahendum esse ex quantitate appa rente vt Lunae, sic etiam Stellarum ob pa rem circumradiationem, siue spurium lim bum circa verum nucleolum, ideò efficitur, vt etiam Errantes eadem distantiâ supposit: sint in seipsis longè minores, quàm persuasio Gassendi Physica exstiterit. Ipsi id aduertimus primùm occa sione transitus Lunae prope Stellam quandam Ophiuchi, &conspicui per id tempus Iouis qui cùm foret propè Acronychius, apparebat nudo oculo quasi diametri minutorum trium. Cùm enim interstitium Stellae, &proximi marginis Lunae apparuit Telescopio quasi sexta pars diametri Lunaris, visa est Iouieriam Telescopio inspecti diameter quinquies repetita impletura id interstitium, atque idec esse dumtaxat diametri Lunaris trigesima pars, sicque vno minuto non maior. Fuit verò &deinceps illustrior aduertendi occasio, cùm datum fuit nobis Mercurium in ipso Sole conspicere, &Solis radiis Telescopio traiectis circuloque in mundo chartaceo exceptis, Mercurij vmbellam circino captare. Quippe qui Mercurius tum temporis Perigeius appariturus fuerat (scilicet extra Solis radios suppositus conspici) diametro minutorum trium, ac tantam ideò illius vmbram iri creatum praestolaremur, deprehendimus tamen ipsam triente minuti, vigintive secundis non maiorem. Edita in lucem obseruatio ac illud simul, quod de loue dixi, &simile quidpiam praetereà de Marte, animauit caeteros inter Martinum Hortensium, qui discipulus fuerat, adiutorque Lansbergij, vt huc sedulam impenderet curam. Is proinde varia circa diametrorum Stellarum captationem molitus describere adnixus est quantae diametri singularum Errantium tam Apogearum, quàm Perigearum Telescopioapparent, ac eas sic exhibuit, vt existentibus Planetis in mediocri à Terris distantia, Mercurij diameter sit secundorum nouendecim, Veneris quinquaginta septem, Martis triginta sex, cum tertiis triginta; louis quinquaginta cum tertiis quinque, Saturi triginta septem cum tertiis triginta quinque.