Latin
579.1 to 579.3
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 579.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quia verò potuit haec magnitudo videri adhuc exorbitan tior; ideò supposuit iuxta antiquiorem Lans bergij sententiam de parallaxi magni Orbis secundorum triginta &magni Orbis distantia non maiore magni Orbis semidiametris sexie: mille octingentis sexaginta quinque; ac tun supputauit Sirium magno Orbe minorem vi cibus ducentis septemdecim; Primae magnitudi nis Stellas reliquas, quadringentis viginti duabus; Secundae, mille duodecim; Tertiae, mille septingentis viginti quinque; Quartae, ter mill. trecentis octoginta quinque; Quintae, octies mille quadraginta quinque; Sextae, vicies septies millies octingenties, vicies sexies. An-non verò ista adhuc magnitudo excedere omnem fidem videtur; quando hac ratione Stella magnitudinis sextae foret Terr; maior centies vicies millies, &liùs; ac ipso quoque Sole plusquàm trecenties quinquagies. Quid verò, cùm Stellae omnes supponantur in eadem quasi superficie, eademve: Terris distantia (quod supposuere quoque &Arabes illi, &Tycho, &Lansbergius) quid, in quam, si fuerint Stellarum aliae prae aliis immersae intra Aetheris immensitatem profundiùs; quantò colligetur magnitudo immanior Profectò, vtcumque negandum non sit, quin visibilium nobis Stellarum possit minima ess aequalis Soli, aut Sole etiam aliquantò maior; at maiorem tamen tot vicibus esse satis incre dibile est. An labes proinde aliqua ex eo est, quòd Stellarum diametri aequo adhuc maiores sumantur? Galileus certè, cùm praeterito funiculo ex aduerso Stellae lucidae in Lyra, sic illi admouisset, remouissetque oculum, vt tandem situm reperisset, in quo Stella praecisè à funiculo tegeretur; tum accepta inter funiculum, oculúmque distantia, ac perspecta simul crassitudine diametrove transuersa funiculi, angulum obtinuit isti diametro, tanquam bas oppositum, ipsúmque formatum, non tam in centro oculi, ob latitudinem pupillae, quàm vltra ipsum oculum (quà nempe latera trianguli spectata basi &pupillae interceptae lati tudine fuerant concursurae) deprehendit au tem istum angulum esse secundorum solummodò quinque; ac tantam idcircò non maiorem esse Stellae illius diametrum.