Latin
579.4 to 579.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 579.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirùn ista quoque ratione, &non Telescopio dumtaxat, spuria illa lux circumciditur; vti &circumciditur in flammis noctu procul spectatis, &in Iridibus lucernarum, statim ac id quod verae est flammae, ipsi oculo tegitur, vt quo etiam loco dicetur. Habens porrò Galileus, cohaerenter ad hanc diametri Lyrae quan Gassendi Physica. titatem, diametrum Stellae magnitudini pextae non maiorem dextante secundi, set quinquaginta tertiis, quia diameter Solis i lam continet bis millies centies sexagies; ade vt, si Sol etiam bis millies centies sexagies tantum remoueretur à Terra, quantum remotus ab ea iam est, appariturus heinc quanta Stella sextae magnitudinis foret; ideò deduxii &posse Stellas non ampliùs distare à Sole quàm bis mille centum sexaginta magni Orbis semidiametris, &eas, quae sunt Sextae ma gnitudinis posse esse non maiores Sole; ¶llaxin ab Orbe magno in Fixis creatam tantò fore minorem, minusque obseruabile quàm eam, quae in Sole creatur ex Terra, quantò plures erunt semidiametri Orbi magni in Fixarum distantia, quàm ipsius Terrae semidiametri in distantia Solis: Sunt autem duplo penè plures, &aliunde Solis parallaxis penè est iam insensibilis. Praetereo autem, cùm videri adhuc Galileus possit maiorem habuisse Lyrae diametrum, quàm habenda sit, quatenus videtur non tantam habuisse pupillae ampliationem in tenebris, quanta reips. est, videri posse diametros Stellarum adhuc decurtari; ac nos idcircò non abs re in Episcolis de proportione, qua grauia decidentia accelerantur, assumpsisse diametrum Stellae magnitudinis Sextae, sextantis secundi, seu decen tertiorum. Quanquam de distantibus adeò rebus nihil aliud omnes, quàm hariolamur, totâque res stat merâ coniectura vltra quam, omni parallaxi, hoc est omni scala, mensuraque nos deficiente, velle quidpiam asserere animi est nimisquàm fidentis Cùm hactenus porrò immorati in magnitudine Siderum edisserenda fuerimus; non est cur speret aliquis, vt pari modo in describenda Sphaerarum Caelestium magnitudine immoremur. Nam Sidera quidem veri globi sun per immensitatem Aetheris respersi; solidae autem illae Sphaerae, quibus Sidera implantat: inhaereant, sunt nullae.