Latin
583
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 583
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi de re inexplorata, sustinere iudicium, quàm ire in praeceps sinere, non praestat? Neque obiicias Geometricis Demonstrationibus esse standum; nam &omnes Geometricis Demon strationibus vtuntur; cùm tam pugnantia tamen concludant; &cùm Geometricae ratic nes vim in docendo attulerint, non vitium ra tiocinationis, formaeve syllogisticae, sed infirmitatis assumptorum erit: quòd nimirùm ob seruationes vt exquisitae assumantur, quae ex quisitae tamen non sunt. Nempe illustre illud Sidus euectioris longè conditionis, situs que est, quàm vt ipsum attingere, aut assequ liceat exquisitâ vllâ mensurâ: Et cùm non sit negandum, quin alij aliis propiùs collineent; non ex eo tamen, quòd circino, regulave vsi manifestas adeò demonstrationes conteximus, inferendum est res adeò sublimeis par praecisione à nobis ostendi. Retulimus quic Archimedes hoc de negotio senserit; an addam verò iam Ciceronem, tametsi ista insectantem; videri nihilominus plus Archimedi tribuere, quàm ipsum sibi? Nimirùm de Sa piente loquens, Si adijciam, inquit, iusiurandum, Sapientem ne, priusquàm Archimedes eo inspectante rationes omnes descripserit, eas, quibus efficitur multis partibus Solem maiorem esse, quàm Terram iuraturum putas? Si fecerit, Solem ipsum, quem Deum censet, contempserit Quod si Geometricis rationibus non est creditu rus, &c. Illud seuerius: Vos huius magnitudi nem, quasi decempedâ permensi refertis: huic me mensurae vestrae, &vobis, quasi malis Archite ctis nego ego credere. Vt breue faciam, dicas Lactantium fanere Epicuro voluisse, cùm fu riosorum dementiumque esse dixit disquirere, aui scire velle, Sol vtrum-ne tantus, quantus vi detur, an multis partibus maior sit, quàm omnis haec Terra. Verùm ista fortè plus aequo.