Latin
583.1 to 583.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 583.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. De Figura Siderum. VOD Figura nihil aliud sit quàm magnitudinis extremum, consentaneum est, vt iam perσγι tractata Siderum magnitudine, Qde eorum Figura pauca subii ciamus. Pauca, inquam, quia licet pridem varij de ipsa varia senserint, penè nihilomi nùs constat esse eam Sphaericam, seu Globosam; familiareque, &tritum est, appellari Si derum Glabos. Tamet si porrò Globus, Cicerone interpretante, idem sit, quod Sphaera corpus nimirùm solidum, vndequaque rotun dum, contentumve vna superficie, ad quam De Figura ductae omnes à puncto quodam medio, CenSiderum. tro appellato, lineae aequales adinuicem sint; nescio tamen, quomodo vox Globi accommodatior euaserit ad designandum soliditatem; seu mauis, corpulentiam, quâ esse Sidera concipiuntur; cùm quae dicuntur Sphaerae Caele stes, vt concauae sunt, sic continuatae soliditatis ad vsque centrum non habentur. Heinc, quasi esse possit non solida Sphaera (&talis est certè armillaris illa, quae manibus omnium vulgò teritur) declarans Macrobius illa à Cicerone attributa Scipioni verba, Hisque Ani- 1. in somn. mus datus est ex illis sempiternis Ignibus, quae 14. Sidera, &Stellas vocatis, quae globosae, atque rotundae diuinis animatae Mentibus, &c. Per haec duo nomina, inquit, solida Sphaera describitur, quae nec ex Globo, si rotunditas desideretur, nec ex rotunditate, si Globus desit, efficitur; cùm alterum à forma, alterum à soliditate corporis deseratur. Vtcumque sit tamen, nihil vetat pro eodem habere, quòd Sidera dicantur sphaerica, globosa, rotunda, itemque orbicularia, seu in orbem tornata, &c. modò intelligantur contenta vna simplici superficie, qualis descripta est, qualisque Figura propriè appellatur. Huiusmodi ergo figuram Sideribus com-2. plac. 22. petere Stoici ex eo probârunt, vti ex Plutarcho intelligitur, quòd Mundus quoque ipse sit globosus. Quamvis autem vitiosum sit à figura totius ad figuram partium argumentum ducere; quamvis illi incidant in diallelum, dum vicissim Mundum esse sphaericum, quia Sidera sint sphaerica, probant; quamvis cuiusmodi sit forma Mundi exterior minimè constet, quemadmodum potest ex iis, quae suc loco deduximus intelligi; nihilominùs &haberi probabile potest Sphaericum esse totum Mundum, tum ob motum extimi Caeli, qui in orbem peragitur, tum ob figuram interiorem, siue concauam, quam in orbem torna tam intuemur, cuique exteriorem respondere par est; &haberi aliunde potest verisimile opificem Mundi, vt praestantissimam figuracum ipsi Toti indidit; sic &ipsis Sideribus, nobilissimis scilicet eius partibus indidisse.