Latin
CAPVT
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 585
Unproofread scanNot analysed yet
Fac item circumduci discum, aliamve formam corporis, ac nihi tale deprehendes. Absurdum foret immorari in reiicienda illa Lunae sursum deorsum reuolutione, seu quam ex Heraclito memoranimus, seu quam Babylonij somniarunt, cùm vt fieri solet, Lunam habuere quidem globosam, sed dimidia tamen parte lucidam, dimidi: obscuram, vt inferiùs quoque referendum est; quippe cùm sit tam manifestum eandem Lunae faciem versus Terram semper conuerti; vtcumque leuicula quadam, de qua dicetur posteriùs, libratione quasi vacillet. De Sole, eaedem penè fuere, apud Vereres, quae circa Lunam opiniones. Nam primùm quidem nemini dubia circularis eius species fuit ac symbolicum est, quod Pythagorei illum, vt tesseram habuerunt, ob numerum septingen torum viginti nouem, quem vidimus suprà illi competentem ex progressione tripla ab vsque Igne per Terram Antichthona, &nostram ac Lunam, Mercurium, Veneremque facta; si quidem cùm is numerus sit quadratum simul, &cubus (quadratum quidem ex viginti septem, &cubus ex nouem) idcircò Solem, in quit Plutarchus, nunc Quadratum, nunc Cu bum vocant. Quod superest autem Anaximenes ex eodem Plutarcho, Solem habuit latum ὡς πόταλον, vt laminam, seu, mavis, folium. Stobaeus eandem sententiam attribuit Alcmaeo ni; &Achilles Tatius fuisse memorat, qui Soli adscriberent formam disci. Rursus refert idem Plutarchus fecisse Heraclitum Solem σκαφοειδῆ, ὑπόκυρτον, Scaphae formâ subcuruum; &Stobaeus illi copulat Hecataeum. Addit verò apud Laërtium Heraclitus contentam eâ scaphâ flammam, splendidissimam, feruentissimamque esse; ac ipsius quo que sursum conuersione Solis Eclipsin fieri. Caeterùm esse Solem globosum, alij vulgò omnes senserunt; scilicet non Stoici mo dò, verùm etiam Pythagorei, Platonici, Peripatetici; etiam Anaximander, quatenu totum Solarem Ignem orbe conclusit maiore, quàm Terra, vicies octies, ac voluit id solùm, quod ex eo apparet sub Solari foramine, estque ambitui Terrae aequale, Sphaerae quas sectionem esse.