Latin
586.1 to 586.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 586.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Etiam Epicutus, qui etian causam rotunditatis referre ad id potuit, quòd conformata Sidera putauit κατὰ πρκρίσεις, καὶ δινήσεις λεπτομερῶν τινῶν φύσιων, iuxta concrementa, conuolutionesque tenuium quarumdam naturarum; quanquam neque ita probabilem hanc opinionem habuit, quin caeteras quoque propabileis putarit; illius enim apud Plutarchum, commemoratis tam Stoicorum, quàm aliorum placitis, verba sunt, ἐνδέχεσθαι τὰ προνρηκένα πάντα, ea omnia esse posse vera. Et cerrè seu caeteri omnes eatenus videri excusatione digni possunt, quatenus ipsis non fuit perinde vt globositatis Lunae, sic globositatis Solis argumentum. Verisimilitudo quidem, coniecturave maxima, vrgentissimaque esse ex eo pocuit, quòd quacumque ratione Sol Planetarum medius habeatur, esse omninò sphaericus debeat, vt splendorem suum, suamque energiam, &viuificam, beneficamque vim quoquoversum diffundere, communicareque sit potis; at non proptereà res ita potuit, vt iam sit, inuento Telescopio, conuinci. Iam enim. maculae Solares, ita obseruantur Solis faciem iuxta antedicta peruadere, vt incedere tantè lentiùs, gracilioresque esse appareant, quantò propiores marginibus sunt; tantò incedere celeriùs tumidioresque esse, quantò propiores sunt medio: Ex quo efficitur, vt siue Sol suo axi circumductus, circumuolutusque eas circumuehat, siue ipsae Soli indistantes circumferantur; necesse sit Solem esse sphaericum, quò istę, vt apparent, apparere valeant. Neque enim si plana foret Solis facies, haec motus, formaeque varietas, perinde explicari, faluatique posset vlla hypothesi; cùm posito tamen Sole sphaerico necessarium sit maculas ductu alioquin aequabili motas, eiusdemque formae manenteis hac varietate apparere. Circa alios Planetas, Erranteisve Stellas constat idem iam, quod circa Lunam esse dicendum. Saltem vt Aristoteles ab vnica Luna quam Phases monstrabant globosam argumentum duxit ad alia omnia Sidera; ita licet iam vel ab vna Venere in quo Telescopium easdem, quas in Luna Phascis detegit, sicque esse globosam arguit, ducere argumentum pro caeteris quatuor. Quare &nihil necesse est cogitare ampliùs cum plerisque Veterum taminas, clauos, scaphas, aut alia, etiam circa Stellas Inerranteis mox memoranda quando habemus hosce Planetas globos esse opacos, obscuros, &sola mutuatitia luce, quemadmodum Lunam illustreis.