Latin
593.1 to 593.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 593.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
maximè dignum in motu Solis obseruatur quod Sol inaequabiliter Eclipticam motu annuo percurrit. Quippe ab Aequinoctio Verno, ad Autumnale vsque, dies insumit centum octoginta septem; ab Autumnali in Ver num, non-nisi centum septuaginta octo; sic que in percurrendo vno Eclipticae dimidic totos nouem dies, plusquam in altero moratur. Obseruatum aliunde est, aut saltem cre ditum obseruari Declinationem maximam Solis, Obliquitatemve Eclipticae variabilem Gassendi Physica. esse, quatenus quae prodita fuit ab Eratosthene, Hipparcho, Ptolemaeo viginti trium graduum, &minutorum quinquaginta duorum, &trientis, ac deinceps minùs, quovsque sae culo superiore Copernicus eam prodidit gra duum viginti trium, minutorum viginti octo cum duabus quintis; adeò vt eius decrementum euaserit proximè minutorum viginti quatuor; &irregulari quidem, siue inaequali vt volunt progressu; quippe qui in principio, ac in fine segnior, in medio autem velocior fuerit. An verò heic adnotem, vt distantia, siue recessus non modò partium Eclipticae, sed omnium etiam Caeli Punctorum Siderumve in ipsis exsistentium ab Aequatore, vocatur Declinatio; ita distantiam, recessumve omnium Caeli Punctorum, Siderumve in iis exstantium ab Ecliptica, Latitudinem appellari. Heinc certè habes, vt quotiescumque alicuiu: Sideris declinatio inquiritur concipiendus sit circulus, qui per Polos Mundi ductus, &Aequatorem rectà secans, per illud Sidus transeat; tunc scilicet arcus, circulive illius portio quae inter Aequatorem, Sidusque intercipitur ipsa est eius Declinatio, eâque siue Borea, si Sidus inter Aequatorem, &Polum Boreum sit, siue Austrina, si inter Aequatorem, &Potum Austrinum. Pati autem ratione, quoties Sideris alicuius latitudo quaeritur, concipiendus sit circulus, qui per Eclipticae Polos transiens, Eclipticamque rectà secans, per ipsum Sidus transeat; sic enim tunc quoque eius circuli arcus, inter Eclipticam, Sidusque interceptus, ipsa est Sideris latitudo; eaque similiter aut Borea, si Sidus inter Eclipticam, Polúmque Boreum sit; Austrina, si inter Eclipticam, Polúmque Austrinum. Adnotandum verò est simul eam, quam vocant Ascensionem Rectam cum Declinatione; eam, quam longitudinem, cum latitudine copulari.