Latin
593.5 to 593.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 593.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe Ascensio recta cuiusque Sideris est Aequatoris arcus, qui à puncto Aequinoctij Verni, principiove Arietis, procedendo in consequentia, &circulum declinationis circuli eiusdem; quà Aequatorem secat, intercipitur Dicitur autem Ascensio recta, quia in Sphaera recta Sidus ascendit supra Horizontem eodem momento, quo Aequatoris gradus per declinationis circulum intersectus; cùm alioquin Sidus praeascendat, si ex parte Poli eleuati sit; post-ascendat, si ex parte depressi, isque Aequatoris arcus, quo Ascensio recta, &obliqua differunt Ascensionalis differentia vocetur. Longitudo autem Sideris cuiusque est Eclipticae arcus, qui ab eodem principio Arietis, tendendo etiam in consequentia, ad vsque gradum Eclipticae, per quem transit circulus latitudinis interiicitur, &in quo crebrum est, vt Sidus esse, tametsi ab Ecliptica sit remotissimum, dicatur. Dicitur autem Longitudo, quia potest continuari, veluti etiam Ascensio recta, quovsque ad idem Arietis principium redeatur, sicque proximè ad vsque trecentos sexaginta gradus; cùm aliunde tam Latitudo, quàm etiam Declinatio ad alterutrum Polum terminetur; sicque, seu Borea, seu Austrina sit, esse non valeat nisi graduum DDd dis, geminisque Eclipticae, &Lunaris orbitae duum proximè nonaginta.