Latin
596
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 596
Unproofread scanNot analysed yet
At verò Hipparchus denique, centum &triginta ante Christum annis rem se haberi secus debere coniecit; ille scilicet deprehen dit primus Inerrantibus quoque Stellis, prae ter motum illum; competere alium, Plane tarum instar ab Occasu in Ortum, idque oc casione accepta ex obseruationibus quibusdam à Timocharide, &Aristillo, sed Timocharide praesertim, Alexandriae factis ante an nos proximè ducentos. Cùm Timocharis enim inter alias Stellas, obseruasset Spicam Virginis distare antecedenter à puncto Autumnalis Aequinoctij octo propemodum gradibus, deprehendit ipse distare solummodè sex. Quare &intellexit, si Timocharis qui dem ritè obseruasset, ac Stellae moueri sit perseuerarent, peragi hoc motu vnum gradum intra annos proximè centum. Intellexit praetereà debere hunc motum fieri secundum Zodiacum, seu super Eclipticae Polis; idque prodidit tam in Tractatu, quem inscripsit d transgressu Aequinoctialium, Solstitialiùmque punctorum, quàm in eo, quem conscripsit de Anni magnitudine, vt apud Ptolemaeum habetur. Ipse Ptolemaeus ducentis sexaginta quinque post Hipparchum annis, deprehendit ab illo ad se vsque progressas Stellas duobus gra dibus, &quadraginta minutis. Nam &,cùm Hipparchus obseruasset Cor Leonis distar à principio Cancri, punctove Solstitij Aestiui consequenter gradibus viginti nouem, minu tis quinquaginta, obseruauit ipse distare gradibus triginta duobus, minutis tribus, siue esse iam in gradu secundo, &minuto tertio Leonis; vnde &oportuit ipsi Spicam non distare iam ampliùs ab Aequinoctio Autumnali antecedenter, quàm gradibus tribus, minutis viginti. Heinc proinde conclusit Ptolemaeus quoque Stellas Fixas progredi hoc motu centenis propè singulis annis, singulis gradibus; &collatione plurimarum Stellarum à Timocharide, Aristillo, Hipparcho, &se obseruatarum, peragi huiusmodi motum, non secundum Aequatorem, quòd proportione sui progressus Stellae variassent declinationem, distantiamve ab Aequatore; sed secundum Eclipticam, quòd illarum latitudo, seu distan tia ab Ecliptica inuariata maneret. Porrò cùm Albategnius annis circiter octingentis octoginta post Christum, obseruasset Leonis Cor esse iam prouectum ad gradum decimumquartum, &minutum quintum Leonis, ratiocinatus est debere vnum gradum perag intra annos sexaginta sex. Et cùm Tycho Brahe anno superioris seculi octogesimo quinto eandem Stellam deprehenderit in gradu vigesimo quarto, &minuto quinto Leonis; ideò ex collatis Hipparchi, Ptolemaei Albategnij, &suis obseruationibus; ratiocinatus est Stellas promoueri vno gradu intra annos septuaginta, &menseis septem, proximéve intra annos septuaginta, ac semissem; atque adeò moueri vnoquoque anno, non minuto integro sed quinquaginta vno dumtaxat secundis.