Latin
597.1 to 597.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 597.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Idem verò etiam deduxit ex obseruatione Spicae Virginis, quam cùm Co pernicus anno eiusdem saeculi decimo quinte deprehendisset in gradu decimo septimo, &minuto tertio, ac semisse Librae, seu iam post Autumnale Aequinoctium; ipse eodem anne octogesimo quinto, hoc est septuaginta pòst annis deprehendit in gradu decimo octauo, minuto tertio eiusdem Librae. Praetereo autem illam iam annis à Tychonis obseruatione proximè septuaginta, esse in gradu Librae decimo nono; adeò vt, ex quo primùm obseruata à Timocharide fuit in vigesimo secundo gradu Virginis ad hoc vsque tempus, promota fuerit gradibus totis vi ginti septem. Cùm motus verò hic agnoscatur ex accessu, aut recessu ab Aequinoctialibus, vel Solsti tialibus Punctis; vt pro supputandis Planetarum motibus delectum est Punctum Verni Aequinoctij; ita idem punctum accommoda tum huic motui est, vt ex vllo supputetur, quatenus Stellae promoueri ab ipso, quasi inuariato versus consequentia censentur. Sed concipiendum tamen est iam, huiusmodi Pun ctum non ipsi Inerrantium sphaerae inhaerere, nam ipsum alioquin cum ipsis Stellis promoueretur; sed vlteriori alij, cuiusmodi solet primum Mobile cogitari, in quo &hoc Punctum, &alius Zodiacus concipiatur, qu Stellatus quidem non sit, sed ex suis tamen Dodecatemoriis, duodenisve partibus triginta graduum singulis constet. Quippe hoc ma nente inuariato, intelligitur Zodiacus Stellatus sese ab eo sensim subterlabendo subducere; ita quae Constellatio priùs erat sub vnc Dodecatemorio, reperiatur sub consequente punt autem haec Dodecatemoria, quae iam quoque appellantur Signa; &cùm Planeta aliquis in aliquo Signo, vt Arietis, aut Leonis esse dicitur, non ipsa Constellatio Arietis, au Leonis intelligitur, sed Dodecatemorior Arietis quidem, quod tenet primum in Zo diaco non Stellato locum à Verno Aequinoctio, Leonis, quod quartum, atque ita de cae teris pro eo ordine, quo se in Stellato Constellationes habent.