Latin
607.1 to 607.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 607.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Denique autem, quod Pla neta in Perigeo Epicycli, seu tempore me diae retrogradationis sit longè Terrae propin quior, quàm caeteris temporibus; mirum videri haud-quaquam debet, si tunc quoque maior appareat; ac si, cùm non modò est in Perigeo Epicycli, sed etiam in Perigeo Eccentrici, tum deinum maximus videatur; at que ita quidem, vt Mars interdum pro nous Stella habitus sit. De motu latitudinis suffi cere quoque ante dicta heic possunt; nisi quòd adnotari debet, pendere eam quidem praecipuè ex inclinatione, qua se orbita Plametae ad Eclipticam habet; sed variari nihilo minùs ex non -nihil libratili Epicycli obliquatione. Duorum quoque inferiorum Planetarum hypotheses penè eaedem sunt. Conueniunt autem primùm cum hypothesibus superiorum quòd singulae Eccentrico, Epicyclo, &Aequan te constent: at differunt deinde in eo maxi mè, quòd linea Medij motus vtriusque Plane rae, hoc est, ea, quae à centro Mundi ducta transit per centrum Epicycli, vna, eademque sit cum linea medij motus Solis. Heinc vt nihil dicam de motu Apogeo Eccentrici, qui ex antedictis vix vllus in his Planetis agnoscitur, ipse Eccentrici, seu centri Epicycli motus, qui idem est cum medio vtriusque Planetae eandem prorsus periodum habet cum motu Solis medio, hoc est peragitur praecise intra annum; ac partes ipsius non alia ratione supputantur, quàm partes motus Solis. At verò quod spectat ad motum Epicycli, Planetaeve in ipsius circumferentia; cùm is quoque, vt in superioribus, peragatur parte superiore Epicycli in consequentia, inferiore in antecedentia; tum dietim est, in Venere quidem gradus vnius, minutorum triginta lex; in Mercurio verò graduum quatuor, minutorum quinque, ac semissis; &completui in Venere diebus, vt est superiùs dictum ducentis viginti quinque, mensibusve septem, ac semisse; in Mercurio diebus octoginta octo, tribusve propè mensibus: vtcumque, ob Solem intereà progressum, non appareant nobis iteratò in sui Apogeo, neque item in Perigeo, coniuncti cum Sole; nisi Venus quidem menseis nouemdecim, Mercurius verò intra proximè quatuor.