Latin
607.6 to 607.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 607.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Pendet verò ex hoc quoque motu, cur nunc Directi, nunc Retrogradi nunc Stationarij appareant; sunt nempe Directi, donec superiorem Epicycli partem percurrunt; quoniam tam hic motus, quàm qui est centri Epicycli versus consequentia con spirant: Retrogradi, donec inferiorem; quo niam motus Epicycli velocior motu centri exsistens, non potest non exhibere Planetam regredientem in consequentia; &demùm Stationarij, non cùm sunt in Maximis vocatis Elongationibus (hoc est, cùm circuli quadrante à sui Apogeo Perigeove distantes, maxi mè elongati, distantesve à Sole in Ortum, Occasumve apparent) sed infra ipsas, cùm exscendendo, aut ascendendo, sunt, superiorum ritu, in rectis quasi lineis, quae ex oculo procedentes Epicyclum heinc inde contingunt vnde &mirum minimè non est, si arcus retrogradationis sit longè, quàm arcus dire ctionis minor. Patet porrò aliunde pendere econditione Epicycli primùm, cut hi Planeta tam manè, quàm vespere visi à Sole digredi, vbi aliquovsque fuerint progressi regrediantur; id nempe contingit, quod Epicyclorum centra ad lineam medij motus Solis alligata non patiantur ipsos euagari vlteriùs, quàm Epicyclorum amplitudo ferat. Deinde, cur iidem nunc maiores, nunc minores appareant; id nempe, quia versus perigeum propiores, versus apogeum temoriores à nobis sunt. Rursùs, cur cùm Sole tam in Apogeo, quàm in Perigeo siti coniungantur; cùm Superiores quidem coniungantur in Apogeo opponantur in Perigeo; id nempe ob circuitum, quo versus Solem tam dum ab Ortu Perigeum, quàm dum ab Occasu Apogeum repetunt, tendunt. Praetereo ipsis eadem ratione, qua Superioribus conuenire &lineas, &loca tam medij, quàm veri motus, Apogeum quoque Epicycli tam verum, quàm medium; itemque Argumentum, seu Anomaliam tam mediam, quàm veram; Prostaphaeresin etiam tam centri, quàm Argumenti, &similia. Notandum solùm Mercurij Hypothesin eo differre ab hypothesi tam Veneris quàm superiorum, quòd centrum Eccentrici ipsius mobile sit in circello, qui heinc centrum Mundi, heinc centrum Aequantis attingat. Talem quoque circellum videmus assignari Lunae; sed Lunaris complectitur centrum Mundi, hic extra centrum Mundi est. Tametsi ex vtriusque positione sequitur, vt corpus tam Lunae, quàm Mercurij videatur per Aetherem non tam circulum, quàm speciem Ellipseos aliquam describere, dum ad Apsidum lineam protenditur, ad lineam mediarum longitudinum decurtatur.