Latin
633.1 to 633.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 633.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod sequitur, Quae cù fecta duos motum glomerauit in orbeis, illud est, quod mox dicebamus, de Anima per compo sitionem habita quasi litera I diffissa in duas parteis, quae &instar literae X, in sui medio ceu clauo quodam coaptatae, &circa ipsum altera ad dextram, altera ad laeuam reuolutae duos orbeis animauerint, mouerintque, (quorum alter tamen fuerit septuplex subdistinctus) vnde &non alio exsistente Caelesti mo tu dicerè licuerit esse Animam cuncta mouen tem. Illud, In semet reditura meat, dicitur ob reditum partium literae X distractarum in eandem literam I, quo significatur Animam attendere quidem ad mouendum Caelum, sed &esse tamen sibi ipsi cogitatione intentam, &qua posterior illa est pars, quam speciatim Animae nomen retinere diximus, cuiusque est proprium exsequendo mouere Caelum, perfectiones prioris partis, seu Mentis circum spicere, seu ex ordine, &circuitione velut quadam relegere (hoc est enim quod dicitur, Mentem profundam circuit) ac dum id facit Caelum ipsum, cui coextenditur circumagere; vnde &tandem dicitur, simili conuertit ima gine Caelum; nempe in ipsis quoque Animalibus Anima motus elicit pro conditione ima ginum ipsi Phantasiae obuersantium. Et si quidem Plato, qui ideò potest non tam exter nam, quàm internam causam agnouisse videri. Ipse verò Aristoteles in Physico quidem octauo causam Caelestis, aeternique motus esse contendit Motorem primum, qui sit par tium expers, &magnitudine carens, siue incorporeum, vt defatigationi obnoxius non sit, ac mouere adeò infinito tempore valeat; quippe &Caelum moueat immotus, &in ipsius circumferentia, vbi motus est celer rimus resideat: In duodecimo autem Metaphysico, statuit quoque talem Motorem esse ὐσίαν κεχωρισμένὴν, καὶ ἀκίνητον, substantiam? materia separatam, siue incorpoream, ac im mobilem; sed quam tamen pro numero Cae lestium Sphaerarum multiplicem facit. Nem pe praeter Motorem primum, quem Inerrantium Sphaerae assignauit, docuit caeteros essi vel iuxta Eudoxum viginti sex; vel iuxta Cal lipum triginta treis; vel iuxta proprium additamentum quinquaginta quinque, iuxta ea quae dicta antè sunt; vel, si quis eruditiùs numerum Sphaerarum definierit talem numerum Mouentium futurum.