Latin
633.5 to 633.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 633.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
At verò in secundo de Caelo, nulla mentione Motoris primi, sub stantiaeve incorporeae, ac immobilis facta Motum Caeli ad Animam refert, quae ipsum moueat vt Animal, quod non ab alio, sed 8 seipso mouetur: difficultasque ex eo accedit, quòd non videatur posse per ipsum alia Causa Physica, efficiensve Caelestis motus, quàm Caeli anima assignari. Quamobrem vt ipsius mentem exspiscari vtcumque liceat, &loc. varia conciliando à contradictione tueri, dicere primùm posse videmur, placere ipsi Caelum esse animatum: sic enim expressè haDe causa betur cùm alias, tum memorato speciatim liMotrice Si bro, vt fusè antè docuimus, neque repetere est derum necesse. Deinde, cùm Caeli Anima esse sensiti ua non possit; quoniam ex ipso Anima sentiens esse non potest sine tactu, neque adeè An. nisi in corpore organico, cuiusmodi sanè esse Caelum non vult, quod statuit esse corpus simplex; superest, vt velit Animam Caelestem esse rationalem, seu intelligentem; quod profectò illius quoque Interpretes non modò Graeci, &Arabes, sed ex Latinis etiam plerique, quos inter est D. Thomas, fatentur; ipsé- in qu. de An. &2. cont. que Simplicius speciatim confirmat ex ipsa Gen voce πραξιως, actionis, quam Aristoteles nun quam tribuit, nisi Animae rationali. Praetereà adesse vnicuique Caelo, &ad conuexam quidem illius superficiem, separatam substantiam, siue, vt Sectatores, maximéque Arabes appellarunt, Intelligentiam, quae sui Caeli Motrix dicatur, ipsumque immota moueat: Necesse enim est, inquit, de inferioribus sphaeris loquens, καὶ τοῦτων ἑκάστὴν τεῶ φορῶν ὑπ ἀκινήτου τε κινεῖσαι κατʼ αὐτὸ, καὶ αίδιυ ἐσίας, vnam- 12. Met. 8. quamque harum lationum (sphaerarumve) moueri à per se immobili, aeternaque substantia: sed enimverò huiusmodi substantiam non mouere Physicè, seu non esse motus reuerâ efficientem causam; verùm mouere solùm me taphoricè, vt loquuntur, &moraliter, ac veluti causam finalem, seu tanquam obiectum incelligibile, apprehensumque vt pulcrum, vt bonum, imò optimum, vt expetibile, vt amatum. Postquam videlicet praemisit, Esse ali- cap. 6. &7. quid, quod immotum moueat, quodque &aeternum, &substantia, actusque sit; tum subiicit id, quod sic mouet, esse τὸ ὀρεκτὸν, καὶ τὸ νοητὸν, ipsum, quod expetibile, intelligibileque est.