Latin
633.10 to 633.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 633.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Et postquàm dixit, idem esse expetibile, quod pulcrum; &primum expetibile esse id, quod omninò pulcrum, eligibileque, &optimum est; id verò est, inquit, in Immotis τὸ οὖ ἔνεκα, iδ cuius gratiâ, seu causa finalis; &mox, κινει δὲ ὡς ἐρώμενον, mouet enim tanquam amatum. Ex quibus consequitur, vt quia qui motus propter finem fit, non est proprius ipsius finis, sed rei tendentis in finem, posse quidem Caelestem motum dici esse ab Intelligentia; sed quia tamen Intelligentia vt monet immota, sic mouet vt finis, non elicere ipsam motum Physicè, sed esse debere aliam causam, quae ipsam spectet tanquam finem Ad- haec igitur superesse, vt Anima Caeli quoniam rationalis, intelligensque est, ac ipsi corpori Caelesti, vt actus, formaque suae materiae inest, dum separatam substantiam, Intelligentiamve suo Caelo praesidentem intelligit, ac vt pulcrum, vt bonum, vt expetibile, vt amatum, vt finem, ab ipsa moueatur (νοῦςγὰρ πὸ τοῦ νοηστοῦ κινεῖται, mouetur enim Intellectus ab Intelligibili) sicque versùs ipsam suo affectu quasi contendat, ac ista sui contentione suum Caelum Physicè moueat. Moueat, inquam, in orbem, motuque incessante, &aetetno, quòd &orbicularis fotma ad hunc motum determinet, &continens sit, aeternâque motio, qua Anima à suo Intelligibili, tanquam fine mouetur. Posse denique hac ratione, dici quidem Astra matutina, &iubilarent omnes filij Dei quidem Caelum habere in se sui motus causid enim aliqui etiam Patrum de Angelis Caeam, Physicúmve principium, propriam nemorum motoribus accipiunt) Idque etiam spepe formam, siue Animam, eo modo, quo etiam ciatim circa septem Planetas, quod de septem Apotal. I.