Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 635-3
Unproofread scanNot analysed yet
interna constitutio, existimârunt Sidera, siue, mauis, Caelum à prima sui procreatione eam ex materiae necessitate accepisse vertiginem, quae deinceps perseuerarit, ac perseueret etiam-num. In his Anaxagoras fuit, qui, referente Laërtio, constare Caelum censuit valida circumgyratione, quae si tantillum remitteretur. Caelum statim prorueret. Nempe instar pleni aquae cyathi, qui donec vehementer, &aequabiliter mouetur, non effunditur; effunditur autem, dum vel minimùm relaxari motum contingit: quod exemplum adfert Aristoteles, dum eandem sententiam Empedocli tribuit circa quietem Terrae. Fuit denique &ipse Epicurus, cuius postremò verba sunt, Nihil prohibere, quo minus Astrorum Motus loc. cit. fiat, aut toto Caelo circumducto, ipsâque simul leuehente; aut illo stante, ipsisque per se circumductis; &vtrumvis quidem iuxta necessitatem motus ab vsque initio, tum cùm motus generaretur, factam, impressamque ex parte Orientis. Taem porrò necessitatem deduxit ex vertigine qua existimauit varios Atomorum, materiaeve Mundi aceruos ab inuicem secretos eam agitationem subiisse ob motum Atomis ingenitum; vt ipsis se variè compulsantibus, repulsantibus, circumcursantibus, formati fuerint in vortices, atque adeò in globos, qui facto ab interna illa agitatione versus Occasum impetu, eò versum proruperint, &eadem interna tum constitutione, tum motione perseuerante, eandem ire viam continenter perrexerint, pergantque iam, &deinceps porrò perrectura errectura sint; neque inhiberi ab accepta hac in sui formatione necessitate possint Nempe, vt hunc Mundum, &caeteros ex Vniuersi materia, sic ex Mundi huius materia fieri hos Siderum globos voluit, ουστρόρων ἰδων ἀποκεκειμένων, καὶ μειζόνων, καὶ ἐλαττύνων, secreti propriis vorticibus maioribus, minoribusque (vt magnitudines nempe variae sunt) ac fuisse eam quam &iam habent, perfectionem consequutos, κτὰ πρσκρίσεις, καὶ δινήσεις λεπτομερῶν τινῶν φύσειον ητοι πνεματικῶν, ἢ πυροιδῶν, ἥτοι συναμφοτέρων, iuxta concrementa, conuolutionesque in teriùs factas tenuium quarundam, earumque seu spirituosarum, seu ignearum, seu vtriusque con ditionis naturarum.