Latin
CAPVT VI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 636
Unproofread scanNot analysed yet
Eandem necessitatem nuper, quibusdam, vt par est, immutatis, vsurpauit Cartesius veluti paucis, cùm de Atomis dissereremus deduximus, &intelligi etiam ex iis potest, quae attigimus circa primaeuum exortum Mundi. Potest verò res etiam breuiter ex ipsis eius verbis intelligi, cùm supposita facta ab initio diuisione materiae, ex qua Mundus constat, in minutas particulas, &impresso illis generatim motu, quantus &iam perseue rat in Mundo, supponit quoque fuisse earun plureis simul aequaliter motas circa quadam puncta aequè a se mutuo remota, &eodem modo disposita, ac iam sunt centra Fixarum: nec non etiam circa alia aliquanto plura, quae aequennumerum Planetarum (intellige si circa Fixasingulas, vt circa Solem aliqui dentur. )E postea, Quacumque ratione moti fuerint al initio singuli eorum vortices, iam debent esse ita inter se compositi, vt vnusquisque in eam partem feratur, secundum quam reliquorum omnium circumstantium motus minus illi aduersetur. Etursùs, Inexplicabilis illa varietas, quae apparei in situ Fixarum, planè ostendere videtur illo vortices, qui circa ipsas voluuntur, non esse inter se aequaleis, &c. An heic adiiciam Galileum alia ratione commentum esse huiusmodi necessitatem? Ecce, ille, occasione accepta ex eo quòd ait Platonem sensisse Corpora Mundana initio fuisse aliquandiu motu recto agitata, quovsque ad certa loca peruenissent, &ordi nante Conditore reuolui in gyrum coepisse commutato motu recto in circularem, in quo deinceps perstiterint: Fingit ipse Diuinum Ar chitectum delegisse primò Mundi centrum, in quo ipsum Solem constitueret. Deinde condidisse procul, ac in eodem quasi sursum loce omneis speciatim Planetarum globos, cum eadem ad motum inclinatione versùs Solem, quam grauia habent corpora versùs Terram Permisisse autem illos cadere; ac tum, cùm Saturnus acquisiuisset eum velocitatis gradum quem iam habet, diuertisse illius motum, &ex recto fecisse circularem; &permisso Iou vlteriùs cadere, cùm is acquisiuisset eam celeritatem, quam &iam tuetur, eius pari modo motum diuertisse circularemque effecisse; ac ari modo egisse in Marte, Terra, Venere, &Mercurio, qui iam proinde singuli ea mouean tur velocitate, quam cadendo acquisierint ii ipsis momentis, quibus eorum motus ex rectis, continenterque acceleratis, commutati in circulareis, perpetuoque aequabileis fuere. Prae tereo autem, vt ex datis circulorum, quos Planetae describunt magnitudinibus, &reuo lutionum cuiusque periodicarum temporibus, cognosci posse &velocitatis vnius supra alium gradus, &gradum altitudinis, è quo fuerint omnes initio delapsi. Videre ex his licet quàm varia &dicantur, &supponantur de motrice Siderum causa. Ec quid verò ex omnibus esse verisimile arbitre mur? Nam quid verum quidem, indubiumque sit, in isto magis argumento, quàm in id genu caeteris asserere nostrum non est.