Latin
CISGI BAGOMIS VERVLAMII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 65
Unproofread scanNot analysed yet
Ianuae, seu Portae (primae nempe ex quinque Lampadis vocatis Instantiis, quae auxiliantur Sensibus) cuiusmodi sunt respectu Visus perspicilla. XVII. Citantes, siue Euocantes; vt cùm rebus ob distantiam, occultationem, aut aliam ob causam non visis, aliquid, quod illas defignet, substituitur, ignis, campana, vrina, pul sus, &c. XVIII. Viae, seu Itinerantes, &Articulatae, quae indicant Naturae motus gradatim continuatos; vt cùm ex granis terrae commissis progressus plantae; ex ouis Gallinae incubanti suppositis progressus pulli dierim obseruatus. XIX. Supplemeti seu Substitutionis, &Perfugij quae nempe vsurpantur, cùm aliunde haberi informatio non potest; idque seu analogia pro cedatur, seu gradatione, vt cum exploratur, quia Aurum non obstat virtuti Magnetis, possit-ne aliqua auri massa maior obstare. XX. Persecantes, quae &Vellicantes, ac Democriti, quae Intellectum admonent, vt ad mirabilem Naturae subtilitatem attendat; veluti, dum guttula atramenti ad tot characteres delineandos sufficiat. XXI. Virgae, seu Radij; quae &Perlationis, seu de Non vltrà (primae videlicet ex 7. quae dicuntur Practicae) id nempe attendendo ad quam vsque distantiam virtus aliqua diffundatur; quantum aliquid comprimi, &dilatari valeat, &similia; vbique enim viget Non vltra. XXII. Curriculi, seu ad aquam (intellige clepsydrâ Tempus mensurante con tentam) vt superiores enim ad spatium; sic istae ad tempus respectant. XXIII. Quanti, seu Doses Naturae: hae videlicet indicant quid faciat quantum corporis ad modum virtutis Herbae enim v. g. in pauco liquore imbibitio potiùs, quàm infusio fit; in multo infusio, potiusquam imbibitio. XXIV. Lucta, seu Prae dominantiae; cum virtutes sic attenduntur, vt fortior vincat, infirmior succumbat. Vbi de variis speciebus Motus. XXV. Innuentes, quae hominum commoda designant. XXVI. Poly chrestae, seu multi vsus; v. c. Exclusio impedien tium; quomodo res aërem arcentes putrefactionem auertunt. XXVII. Magicae; spectatae scilicet in iis, quae miraculi loco sunt; cum sint interim vana profliganda. Denique post Praerogatiuas proposuerat quidem agere de Adminiculis Instantiarum, de Rectificatione Inductionis; de Variatione in quisitionis pro natura subiecti: de praerogatiui naturarum quatenus ad inquisitionem, sine de eo, quod inquirendum est priùs, &posteriùs; de Terminis inquisitionis, siue de Synopsi omnium naturarum in Vniuerso; de deduction ad praxin, siue de eo, quod est in ordine ac hominem; de parasceuis ad Inquisitionem; de scala ascensoria, &descensoria Axiomatum: Sed haec remissa ad aliud tempus. Et sic quidem breuiter se Verulamij Organum habet.