Latin
65.1 to 65.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 65.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. Logica Cartesij. ῆ IDETVR postremò heic quoque attingenda vno verbo, esse quam Logi cam nuper sub Metaphysicae, MeditatioGassendi Logica. númve Metaphysicarum nomine praeclarus Vir RENATVS CARTESIVS inuexit. Is videlicet Verulamium ea in re imitatus est, quòd nouam quoque Philosophiam à funda mentis excitaturus, omne omninò praeiudi cium exuere imprimis voluit; ac inuento subnde quopiam Principio solidissimo, ipsi vt fundamento super-exstruere totam molem. Non eandem tamen viam est, quam Verulamius ingressus; sed cùm Verulamius auxilia? tebus ad perficiendam Intellectus cogitationem petierit, ipse omni rerum cogitatione ablegata censuit in ipsa cogitatione satis effe praesidij, vt Intellectus possit vi sua in omnium rerum etiam abstrusissimarum; hoc est non modò corpotum, sed Dei etiam, ac Animae notitiam perfectam venire. Nimirùm ostquam sic est praefatuis, Animaduerti iam ante aliquot annos quàm multa ineunte aetate alsa pro veris admiserim, &quàm dubia sint, uaecumque istis super exstruxi; ac proinde funditùs omnia semel in vita esse euertenda, atque &primis fundamentis denuò inchoandum, si quid aliquando firmum, &mansurum cupiam in Scientiis stabilire: tum assumpto ad hoc tempore, omnibus curis depositis, secedens solus, ac per otium, &seriò in hanc rem incubuit Quò faciliùs verò se ab omni praeiudicio eximeret, in eo fuit, vt omnia, quae eatenùs noset, fuisset-ve opinatus, reputaret falsa. Et ne id abs re facere videretur, causatus est Sensuum fallaciam, à qua omnis nostra cognitio originem habet. Cúmque aliqua sensus perceptie vera videretur, ac certa; vt quòdrum se deprehenderet illeic esse, foco assidere, corpus, manus, alia habere, falli tamen se posse existimauit, quòd forsan dormiret, cùm in somnis eademmet omnia, quae per vigiliam apparerent. Quia verò praeter haec sensibilia, quae composita, &singularia sunt, occurrebant alia simplicia maximeque generalia, cuiusmodi ab Arithmetica, Geometriâque considerantur, vt duo &tria esse quinque; quadratum non plura habere latera, quàm quatuor, quę haberi falsa non possunt: idcircò supposuit, fieri fortè posse, vt talis à Deo factus esset, qui &in hisce, &in caeteris semper falleretur; quippe Deum, cùm omnipotens esset, potuisse non facere, nec Caelum, nec Terram, nec Magnitudinem, nec Figuram; &facere tamen vt sibi haec omnia esse viderentur.