Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 655
Unproofread scanNot analysed yet
Denique, cur nequeat semper noua Luna
creari
Ordine formarum certo, certisque figuris,
Inque dies priuos aboriri quaeque creata,
Atque alia illius reparari in parte, locoque
Difficile st ratione docere, &vincere verbis,
Ordine cùm videas tam certo multa creari
It Ver &Venus, &Veneris praenuntius
antè
Pinnatus graditur Zephyrus vestigia propter:
Flora quibus mater praespargens antè viai
Cuncta coloribus egregijs, &odoribus opplet.
Inde loci sequitur calor aridus, &comes
vnà
Puluerulenta Ceres, &Etesia flabra Aqui
lonum.
Inde Autumnus adit, graditur simul Euius
Euan.
Inde aliae tempestates, ventique sequuntur,
Altitonans Volturnus, &Auster fulmine
vollens.
Tandem Bruma niueis affert, pigrumque riroren
Reddit: hyems sequitur, crepitans, ac denti
bus algor.
Quò minus est mirum, si certo tempore
Luna
Gignitur, &certo deletur tempore rursùs
Quom fieri possint tam certo tempore multa
Itaque, vt ista mittamus, illud potiùs no