Latin
655.6 to 655.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 655.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vnum, quod faciat difficultatem, sunt Maculae illae, quae quòd nobis semper obiectentur, &illuminationem increscentem, decrescentemque non sequantur, sed in eadem disci parte haereant, arguere omnino videntur non conuolui Lunam, vt nobis creet Phaseis varias. Attamen alij declinârunt id incommodum ex reuolutione obscuri hemisphaeri circa Lunam; alij assumere potuerunt maculosum aliquod corpus, quod instar craticulae aut retis, globo Lunae obtenderetur, ac euo lutâ vlterius Lunâ, ipsum citeriùs consisteret Tametsi enim ista cum iis, quae Telescopic iam apparent, defendi non posse videantur; nihiloninùs ante Telescopium tam licuit ipsa fingere, quàm licuit Astronomis id, quod sunt commenti, vt maculosam Lunae faciem nos versùm semper continerent, quando ad mocum Epicycli videbatur retrouertenda. Siquidem illam motu proprio tantùm reniti assumpserunt, quantùm motu Epicycli ab hoc statu dimoueretur. Sed nempe haec valeant quantum poterunt, vti &ratiocinatio illa, quâ opinionem aliam inferiùs quoque attingendam de nascentibus, &intereuntibus Lunis Lucretius sic prosequitur: