Latin
655.1 to 655.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 655.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Vt scilicet innuat, quod Epicurus admonet, Quamuis vnus modus videatur arridere prae caeteris, non esse tamen cateros illicò damnandos, si apparentia consenserint Et certè, nihil quidem videtur dici probabilius, quàm quòd Luna splendorem suum à Sole mutuetur, &quasi precariò accipiat; vnde &hanc ipsam sententiam Epicurus non omisit, &Lucretius eleganter expressit, illud non vanè subiiciens Propterea fit, vti videantur dicere verum. Nihil rursùs probabilius, quàm illam Lunae illustrationem reflexione potiùs, quàm accensione fieri, conspicique. Neque enim Luna videtur esse corpus rarum, atque idcircò in capax, quod Solare lumen reflectat, vt à Cleomede obiicitur; aliàs siquidem radij Solis il- loc. cit. lam penetrarent, perinde ac aërem, &maximè quidem tempore Eclipseos Solaris, cùm Luminare vtrumque est nobis, vt Democritus apud Plutarchum aiebat, κτὰ στάθμὴν ad amus. de fac Ia sim. Nullius profectò momenti videtur, quod Cleomedes ait id contingere propter certos aliquos densitatis modos in Luna, qui hanc traiectionem impediant: similitérque quod apud eundem Posidonius habet, dum non minùs gratis confingit, Solis quidem radios Lunae corpus peruadere, non penetrare tamen totum, propter eius profunditatem. Denique &nihil probabilius, quàm Lunaris globi superficiem non esse perfectè politam, &qualis esse speculi laeuigatissimi solet. Etenim, si esset, eo casu valeret, quod Cleomedes vrget, nec apud Plutarchum tacetur, nimirùm, cùn reflexio fiat ad aequaleis angulos, fore, vt Luna ex vnico puncto, aut perexigua solummodò superficiei particula, sicque non amplo ille orbe illustrata conspiceretur. Quamobre debet potiùs Luna secundum superficiem con tinere multas, vt Plutarchus habet, ἀνωμαλίας, καὶ τραγτατας, inaqualitates, &asperitates, puta quasi montium, &vallium; vt hac ratione Solis Lux, nisi ex omnibus, saltem ex aliquibus per totum discum particulis, facieculisque ad nos conuersis, quod dicetur mox, reflectatur. His quidem, inquam, nihil probabilius. At caeteras tamen illas opiniones Epicurus non repudiauit, quòd non videret eas quidpiam factu impossibile continere. Sed, inquies, saltem absurdum est, Opercula, Scaphas, Pilas semilucidas, &similia imaginarii Verùm quî magis toleres Eccentricos, Epi cyclos, &alia id genus non minùs absurda? Vtraque enim ad saluandum Phaenomena afferri vides: &vt manuariae quaedam Theo riae (ita enim vocant) istis adhibentur; sic explicandis Phasibus Lunae Opercula, Sca phae, pilaeque semilucidae vsurpantur.