Latin
659.1 to 659.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 659.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quod magis-quàm nubilosus aër; sed videtur potiùs enim ipsa Terrae superficies inaequabilissima sit, facit id quidem, vt non omnes radij in ipsam impacti versùs Solem, eamve regionem, vnde adueniunt, reflectantur; sed non obstat tamen, quin reflectantur plurimi, &eâ qui dem copiâ, vnde lux illa tenuis creetur. Nempe, si omnes reflecterentur, neque aliò diuer terentur plurimi, tam illustris foret ea lux a Terra reiecta, quàm ab ipso Sole immediatè hausta; vt intelligitur ex dictis circa specu lum, parietemve exquisitè positum. Caeterùm &quae lux in Terram aduenit ex Luna, quàm maligna est, quaeso, respectu illius, quae im mediatè aduenit ex Sole? Et nonne pari modo Terra efficeretur per noctem illustris à Luna ac à Sole interdiu si foret Luna merum spe culum, &quoscumque radios exciperet ad nos in Terram remitteret? Sed nempe, cùm ob superficiem inaequabilissimam ipsius maxima pars aliò flectatur, ea tamen copia su perest, vnde creetur lux illa tenuis, qua Terra per noctem perfusa videtur. Ecquid-nam putas inter hanc lucem è Luna reflexam in Terram, &illam è Terra reflexam in Lunam reperiri discriminis? Non aliud sanè, nisi quòd lux è Terra reflexa videtur esse tanto maior ac illusttare Lunam tantò magis quanto Terrae discus est maior Lunari, quantoque proinde copiosiorem lucem in ipsam remittit. Finge te certè esse in Luna aliquantò ante, &post Plenilunium, ac spectare Terram falca tam, quasi paullo ante, aut post Noni-terriun sic fingere enim, &loqui cum Keplero liceat) quaeso, praeter falcem argenteam, &claram, quae ab ipso Sole immediatè illustraretur; quàm esset discus reliquus Terrae à sola Luna illustratus, aut planè inconspicuus, au saltem malignè conspicuus? Credibile profecto est visurum te esse hanc lucem, quam Secundariam Terrae diceres, obscuriorem eâ, quam nos heinc è Terra videmus in Luna, quo tempore nobis proximè Nouilunium est, quod tu diceres Pleni terrium Postremò, quia haec Secundaria lux tantò magis debilitatur, quantò magis Luna recedit à Sole, &in ipsismet Quadraturis, aut statin vltra ipsas, ac versus Plenilunium euadit in sensibilis; heinc argumentum maximum est, quòd ea lux è Terra adueniat; vt pote, tantò temper debilior, quantò Luna recedit magi à reflexione facta ex Terra: (fit autem constanter versus regionem, in qua est Sol) potestque proinde pauciores ex ea excipere radios, quovsque vel nullos excipiat, vel certi ita paucos, vt illustratio ab illis facta sit no bis insensibilis.