Latin
659.6 to 659.9
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 659.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Obiter verò adnoto, si ea lux tantò maior est, quantò Luna est Nouilunic propinquior; posse exinde intelligi, quod paullò ante attigimus de obseruata aliqua fuperstite lucula in Luna, dum Solem nobis ob tegit per totale Solis deliquium. Tamet si enim per id deliquium aliqua pars Terrae Lunar vmbra obscuretur, quae reuibrare lucem versùs Solem atque adeò versùs Lunam ips coniunctam, interceptamque non valeat; illa tamen exigua, comparatione disci Terreni, ex cuius proinde refiduo ea potest lux regeri, quae Lunam nonnihil illastret. An etiam il lud adnotem, quod Galileus alicubi habet; nempe quia reflexio copiosior, potentiorque fit ex Continentibus Terrenis, quàm ex Mari bus; &Luna verus radios recipit ex magnis reflexos Continentibus, quae nobis ad Ortum recens ex Maribus, quae ad Occasum, heinc fieri, vt non modò Secundaria lux, sed Primaria quoque in falcem formata, manè, seu in vetere Luna appareat esse, quàm vespere, seu in recente illustrior. Quod attinet ad Secundariam, quae in deficiente apparet, qui primus censuit illam esse ex aëris Terram ambientis refractione, Keplerus fuit. Vt rem autem intelligas, habendus est globus Telluris suo Aëre, seu Atinosphaera circumdatus, quasi opacus globulus intra pilam vitream conclusus, &ita suspensus, vt inter eius conuexitatem, &pilae concauitatem infusa Aqua illi in orbem, seu tenuem Sphaeram circumformetur. Et quia huiusmodi conclusio operosa est, applica ex teriùs ipsi pilae aut pannum, aut aliquid aliud ita rescissum in circulum vt minus quàm dimidium ambitus pilae obtegat, &quantum ad effectum res perinde erit. Nimirùm, si pila limpida oppletae partem liberam obuerteris Soli, &ex aduerso, quà est obducta, chartam mundam adduxeris, abduxeris, transmiferis, deprehendes primò à toto pilae corpore procreari quemdam vmbrae conum satis prolixum, exempli gratiâ quinque pedum. Deprehendes secundo radios à limbo pilae circa partem obductam superstite refractos coire in axem maioris coni, non vltra semipedem, ibique decussari, ac deinde excedere vltra superniciem memorati coni.