Latin
663.1 to 663.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 663.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm Xenagoras enim, ex Plutarcho, Olympi altitudinem secundùm perpendiculum Geometricâ ratione dimensus, repererit illam vix quicquam maiorem decem stadiis (nec secus verò etiam Dicaearchus, Regum curâ monteis permensus, vi verbis vtar Plinij) ecce Lunarium altitudo comprobatur esse stadiorum quadraginta seu, quod est idem, milliarium quinque. Si quidem cùm Terrae semidiameter pro nostra ex Snellianis obseruatis deductione, sit milliarium Italicorum quater mille, centum &septuaginta septem, sequitur, vt quoniam Lunarem ter cum triente continet, Lunari semidiameter sit milliarium mille ducentorum quinquaginta trium. Et quia huius numeri duplicati vigesima secunda pars, centum quatuordecim milliaria sunt, prolixitas nimirum lineae tangentis maris superficiem (qua parte vmbrae sectio est) &inter iuga illa montium, hancque sectionem interceptae, neque ab arcu, eiusve sinu (ita Trigonometra vocant) sensibiliter differentis; heinc fit vt linea à centro Lunae ad eadem vsque iuga sit mille ducentorum quinquaginta octo milliarium; sicque superet altitudinem maris, Macu laeve, milliaribus quinque. Adeò proinde, vt in Terra nullius montis prope mare, aut aliàs supra planitiem exstantis comparandam cum ista altitudinem habeamus; nisi fortè Pici in Tenariffa Fortunatarum Insularum vna. Tertiò, easdem Maculas neque in luce pri maria, neque in secundaria visas (nempe discerni quoque in Luna &corniculata, &deli quium patiente possunt) nunquam albescere, sed obscuras semper prae reliquis partibus esse. Hoc autem rursùs est argumentum, quòc sint veluti maria; cùm constet nostra maria non instar terrarum illustratarum albescere, sed caerulea, obscuráque manere. Neque ver modò superficies aquae huiusmodi est; sec videmus etiam res omneis alioquin albas, vb humore perfunduntur in nigrorem diuerge re, ac euadere obscuriores. Nam quae super ficies est scabra, &innumeras vbique faciecu las habet, plurimas ad nos sic habet conuersas, vt in quamcumque illius partem radij lu cidi dirigantur, plurimos versum nos refle ctat, vnde &candor appareat; quae verò est polita, eâ faciecularum diuersitate destituitur sicque lucem reflectere ad oculos nostros nor potest, nisi quà radij incidunt pari angulo, que reflecti versum nos possint.