Latin
663.5 to 663.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 663.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Heinc &res hu mefactae nigrescunt, quòd inaequalitatibus superficiei illarum humore oppletis, atque com planatis, non sit ampliùs tanta faciecularum varietas, tanquam superficie facta politiore &tota aquae, ac speciatim maris superficies obscura, seu caerulea est, nisi si quà radij ex ad uerso incidunt, qui reflecti versum nos possint Neque putes debere ergo aliquos semper radios reflecti ex aliqua parte superficiei ma rium Lunarium, qui candicantem exhibeant; nam cùm ex superficie conuexa minor semper Gassendi Physica. portio, quàm ex plana, radiis reflexis candicans appareat; ea portio conuexae Lunaris superficiei, ex qua lumen Solis potest eâ ratione reflecti ad oculum, adeò est exilis, vt debita supputatione facta, non possit esse quaterdecies millesima diametri Lunaris. Quod dico porrò de Maculis, quae sunt veluri maria, idem potest intelligi dictum de quibusdam minutulis, quae esse possunt veluti lacus; cuiusmodi est vna versus partem Lunae Boream, ac intra partem lucidam (quae est quaedam velut Chersonesus praelonga) ac non longè ab ora Maculae omnium maximae, siue quasi Oceani ad parteis Orientaleis fusi. Ea nempe, cùm sit Ellipticâ formâ, &sit longiore diametro, quae ab Occasu in Ortum, milliarium pene lexaginta, nullâ tamen luce albescit, sed velut apparet, cùm primùm illuminari incipit, ita &manet; apparetque etiam non-nihil luridior, nigricantiorque quàm alia. Quod deinde ad Maculas Temporaneas attinet; eae ita apparent inter, aut iuxta lucidas parteis, vt prorsùs nihil aliud, quàm earum vmbrae esse videantur. Nam primò vt creberrimae, ita nigerrimae apparent ad ipsam crescentis, decrescentisque Lunae sectionem. Videlicet, quia illeic Sol veluti oriens, occidensve, &radios transuersùm, obliquéve in latera montium sibi obiecta coniiciens, vmbras ad regionem oppositam creat. Inde autem quinque praesertim eueniunt. Vnum, vt ipsa vmbrae sectio sit inaequabilissima, siue, vt nonnulli loquuntur, veluti serrata, ac denticulata, ob varietatem putà montium, colliumque, &conuallium interceptarum. Alterum, vt vltra sectionem, siue in parte adhuc vmbrosa, quasi in quodam aequore, appareant varia lucida puncta, tanquam aliqui scopuli: nempe quòd sint iuga editiorum montium, quos inter, &ipsam sectionem propter depressiora loca, intercepta vmbra secretionem facit.