Latin
663.9 to 663.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 663.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium, vr citra sectionem, seu in parte illustrata sit variegatio Macularum innumerarum mirabilis, &ad Austrinas praesertim arteis, tam ante, quàm post Quadraturas, ac in ipsismet; vtputà, quoniam ibi sunt creberrimae valles, quas totas illustrare Sol potis non sit, tanquam nondum satis elatus, &mediocreis vmbras per monteis, colleisque interceptos creans. Quartum vt plaerumque in ipsa sectione efformetur species pulcerrimorum quasi vnionum, qualem vnum iam memorauimus. Scilicet, vbi praecelsi montes sic sunt in orbem dispositi, vt profundam quandam vallem intercipiant, &Sol ipsis oriens, occidensve, propinqua sibi iuga sic illustrat, vt vmbra ab ipsis creata deprimatur in conuallem, &vlteriora etiam iuga illutrentur; tum conformatur ad aspectum orpis quidam lucidus, interceptâ vmbrâ, vt fit in picturis; adeò vt licet orbis ille in scaphidij formam excauatus sit, quidpiam tamen appareat in globi formam intumescens. Postre mùm, vt vmbrae semper proiiciantur in partem oppositam Soli. Id autem apparet praesertim in istis veluti scaphidiis, seu mavis, quasi vnionibus, in quibus, dum Sol ab occasu (respectu nostri, vt iam admonui) ipsis oritur, vmbra montium occiduorum sic proiicitur in orientalium latera vt quò Sol ipsis fit eleuatior, eò magis, seu profundiùs illa latera illustrentur, ac vmbra euadat contractior; &dum Sol ad ortum (respectu nostri) ipsis occidit, vmbra montium orientalium in latera occidentalium sic proiicitur, vt quò Sol fit depressior, eò haec latera minùs illustrentur, &vmbra euadat adauctior.