Latin
720.6 to 720.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 1 720.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sic, dum Agricolâ agros ster corante laetiores segetes proueniunt, dum incendiario facem admouente eaedem segetes exuruntur; planum est non ad Sidera, sed ac causas alias referendam esse abundantiam aut penuriam frugum, aliaque similia Deinde, circa Fixas Stellas, vix quicquan virium illis attribuunt, nisi Zodiaco compre hendantur (meminêre enim solùm aliquando capitis Medusae, Canis, Arcturi, paucarum aliarum) imò neque valdè insigni energia donant Stellas Zodiaci, vt Oculum Tauri, Co Leonis, Spicam Virginis, Cor Scorpij; nis quatenus referuntur ad certos Signorum, set Dodecatemoriorum gradus. Heinc praecipua est illis cura circa Signorum, &graduum Zodiaci distributionem, vt circa praecipuum fundamentum Artis, cui ea deinde quae de Planetis, déque Domibus edisserunt, superexstruantur. Vt delibemus autem pauca ex singulis capitibus; ecce Imprimis, cùm partiti Zodiacum fuerint in duodecim parteis, Graece δωδεκατημόεια, quae &dixêre Signa, propter Asterismos, seu Constellationes in Zodiaco occurrenteis, ex iis, quas pastores, agricolae, hautae Caelo affinxerunt, nuncupaueruntque; non modò Signum quodlibet in triginta gradus, &quemlibet gradum in sua minuta distinxerunt; sed ipsa quoque duodecim Signa innumeris modis spectârunt, nominârunt compararuntque.